Satis constat Ciceronem ad fines sententiarum exornandos numeris esse usum quibus aures audientium oblectarentur: nemo enim est qui nesciat illud tertio quoque sensu positum esse videatur
fere nihil aliud sibi velle quam “sit,” sed tantum gratiae gratia adhiberi. Sic invenimus in tertio De Oratore:
At enim vereor,inquit Crassusne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle videamur.M. Tulii Ciceronis De Oratore 3.188
Ibi enim per Crassi vocem Tullius se suumque morem numeros expetendi videtur aliquatenus ludibrio habere: nam quid aliud potest ullum auctorem sic movere ut illud “videri velle videamur” in fine sententiae ponere velle videatur? Animadvertamus quoque illud “difficiliora” repetitum, quippe quod ex syllaba producta, deinde tribus correptis, postremum choreo sive trochaeo constet: neque aliud est illud “esse videatur” quam metrum paeonicum cum choreo (sive, propter pausam quae inter periodos cadit, spondeo) coniunctum.
“Tandem aliquando” apud Ciceronem
At non solum in ultimis syllabis posuit Cicero tales locutiones, qualis est “esse videatur,” qua plus voluptatis quam sensus continetur, sed etiam in media periodo vel etiam in principio, ut invenimus in secunda oratione In Catalinam habita:
Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus.
M. Tulii Ciceronis In Catilinam 2.1
Qui numeros observare solet, is clausulam (sed primo in loco positam) sine dubio iam agnovit heroicam, quam Cicero assidue in sententiis desinentibus vitat, ne in conclusione comprehensionis et ambitus verborum versum posuisse videatur. Quot cretici insequantur, licet lectori mathematicae artis me doctiori peritiorique numerare, sed potius de his ipsis verbis, quae sunt “tandem aliquando,” agito ipse: nam nonnullos homines nuper audivi sermones colloquiaque his duobus vocibus exornantes, quare studium mihi est motum atque inflammatum, quo plura de his verbis “tandem aliquando” discam.
Primum ostendemus verba quae sunt “tandem aliquando” non propter sensum esse dicta, nec posse hoc “aliquando” aliquid addere illi “tandem”: nec longe nobis quaerendum erit, cum in promptu habeamus Festum:
Tandem cum significat aliquando, interdum tamen ex supervacuo ponitur, ut apud Terentium in Phormione, cum ait:
Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?Non enim hic tempus ullum significat. At Cicero etiam duplicat temporalem significationem, cum ait:Tandem aliquando.—S. Pompeii Festi De Verborum Significatione
Unde compertum habemus id “tandem aliquando” nil aliud quam “tandem” sibi velle, adverbium “aliquando” tantum ad sensum augendum et sonum amplificandum (ut versimile videtur) addi, Ciceronem imprimis esse huius locutionis fautorem atque amatorem.
Deinde, quantum ad sonoram orationem haec duo verba conferre possint, videamus apud Tullium, qui Pro Murena dixit haec:
Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus copiisque renovarit.
—M. Tullii Ciceronis Pro Murena, 33
Qui tacitus legerit illa tandem aliquando tantum tamen
nec viva voce enuntiaverit, qui nec clausulam heroicam nec iambum audiverit, is fortasse rogabit ob quam causam magni faciam haec verba: cui in responsum dicam effectum haud dissimilem inventuro non solum viva voce dictum sed etiam cantum in Gallicis verbis Qu’en t’entendant enfin dormir
.
Itaque quibus in orationibus audimus illud “tandem aliquando?”
- Bis in prima In Catilinam, 18 et 25 (63 aCn)
- In secunda In Catilinam, prima orationis verba (63 aCn)
- In Pro Murena, 33 (63 aCn)
- In Pro Sulla, 52 (62 aCn)
Etiam in epistolis locutio invenitur bis dicta:
- Ad Familiares, 16.9 (ad Tironem, 50 aCn)
- Ad Familiares, 11.27 (ad Matium, 44 aCn), ubi paragraphus oritur ex iis verbis.
Itaque quamquam Cicero praecipue annis 63º et 62º in orationibus “tandem aliquando” dixisse videtur, in epistolas longe postea scriptas eandem imposuit consuetudinem.
Apud alios
Apud alios quoque auctores legitur Ciceronianum illud “tandem aliquando,” sed non apud multos: unde licet suspicari rationes inesse quas aliquis me peritior excutere possit.
Apud Livum
Bis legitur apud Livium (quarto libro et undequadrigesimo):
Inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis ubi utrumque plebi liceret similia fore cernentes, tendere ad consulum comitia quae nondum promiscua essent: Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando impertiendos plebi honores.
—T. Livii Ab Urbe Condita, 4.54
et
Plebeii quoque gratiosi homines petebant: L. Porcius, Q. Terentius Culleo, Cn. Baebius Tamphilus; et hi repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati.
—T. Livii Ab Urbe Condita, 39.32
Utroque in loco loquitur Livius de honoribus vel impetrandis vel impertiendis, et utroque in loco de plebeis: videtur igitur esse hos inter locos nonnihil similitudinis. Nec alias apud Livium reperitur illud “tandem aliquando.” Sed suspicari volo Livium aliquid saltem rationis et consilii in mente habuisse, cum eadem verba in rebus similibus describendis adhibuerit et semper paulisper ante clausulam.
Apud Apuleium
Apud Apuleium bis dictum “tandem aliquando” esse videtur: primum, cum contra Aemelianum de epistola Prudentillae dissereret:
Dixit illa omnia de valetudine:
- nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare,
- hereditatem avitam longa viduitate cum despectu salutis suae quaesisse,
- eandem summa industria auxisse;
- iam deum voluntate ipsum uxori, fratrem eius virili togae idoneos esse;
- tandem aliquando
- se quoque paterentur solitudini suae et aegritudini subvenire;
- ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent;
- qualis vidua eis fuerit, talem nuptam futuram.
—Apuleius Madaurensis Apologia 70
Deinde paene in fine operis De Deo Socratis conscripti:
Igitur omnia similiter aliena numeres licebit;
- “generosus est”: parentes laudas.
- “Dives est”: non credo fortunae.
<Nec> magis ista adnumero:
- “validus est”: aegritudine fatigabitur.
- “Pernix est”: stabit in senectute.
- “Formosus est”: expecta paulisper et non erit.
- “At enim bonis artibus doctus et adprime est eruditus et, quantum licet homini, sapiens et boni consultus”: tandem aliquando ipsum virum laudas.
—Apuleius Madaurensis De Deo Socratis 23
Itaque Apuelius existimasse videtur illud “tandem aliquando” aptum atque idoneum esse quod ultimum membrum ab aliis iam dictis seiungeret, et praecipue si verba essent aliena referenda.
Apud Servium
Magis autem miror de Servio, qui quater usus sit illud “tandem aliquando,” sed duas (nisi fallor) ob causas. Primum, inter annotationes ad Georgicon et Aeneidos libros congestas locutionem posuit:
- ad primi Georgicon versum 39um, de Proserpina rapta (ubi postea legitur et “esse videatur”)
- ad tertii Gerogicon versum 152um, de Latona rapta
- ad tertii Aeneidum versum 73um, de Ione rapta (cuius ultima vox ante locum postea interpellatum videtur esse “praepositionem,” quae eundem habet numerum atque “esse videatur”)
Curnam Servius ter usus sit locutionem Ciceroniam cum de raptu narraret, nescio, sed patet rationem inesse. Deinde autem semel alias apud Servium hoc “tandem aliquando” legitur, cum ille de Tullio ipso fabulam referat:
nec Phoebo gratior ulli est] Nec enim pagina ulla Apollini est gratior, quam quae Vari nomen gestat in titulo: quod ideo dicit, quia hanc eclogam constat in honorem Vari esse praescriptam. Dicitur autem ingenti favore a Vergilio esse recitata, adeo ut, cum eam postea Cytheris cantasset in theatro, quam in fine Lycoridem vocat, stupefactus Cicero, cuius esset, requireret. Et cum eum tandem aliquando vidisset, dixisse dicitur et ad suam et ad illius laudem “magnae spes altera Romae”: quod iste postea ad Ascanium transtulit, sicut commentatores loquuntur.
—Maurus Servius Honoratus In Vergilii Bucolicon librum, 6.11
Apud Ennodium
Addamus e Christianis declamatorem illum haud satis praeclarum, scilicet Ennodium:
Tandem aliquando qui iudicio nostro responderet inventus est, qui de inimico nostro, et dum vincitur, triumpharet.
—Magni Felicis Ennodii Dictio 27
Is fortasse solus post Ciceronem primo in sententiae loco posuit “tandem aliquando.”
Postscriptum: “Itaque aliquando”
Ut a locutione heroica paulisper digrediar, exstat similis, sed pluribus cum syllabis correptis, quae est “itaque aliquando.”
Itaque aliquando multis malis magnoque metu victi Segestani praetoris imperio parendum esse decreverunt.
—M. Tulii Ciceronis In Verrem 2.4.76
Quattuor hac in locutione ponuntur syllabae breviores ante primam productam, potius quam duae, sed numerus nihilominus est par: et Cicero, sicut dii, imparibus gaudet inter clausulas, quod de primis sententiarum verbis dicere non auderem.