Cum alias aliquis mentionem fecisset de Georgio Clunio, qui in Italia nuper contra ius et fas et omnem τοῦ κόσμου ordinem navem sine regiminis licentia gubernaret, coepi eius pelliculam spectare quae anno bismillesimo decimo in Italia est facta. Nec ad finem adveni, nam difficile mihi est diu sedere et aliquid spectare: malo legere, vel scribere, vel aliquid aliud facere quam sedere et spectare. Multae enim in pelliculis inerunt res quae stultae videntur, unde difficile fit artem mimeticam accipere pro vero et fabulam mentis anteponere. Quorum stultissima videbatur haec imago:

hydrargyrum

In glande metallico Clunius instillat mercurium, quo pila in hominem immissa displodatur. Quod falsissimum est, nam non hydrargyrum merum adhibendum esset, quippe quod displodi non posset, sed fulminatum, quod non fluit, ut in pellicula depingitur, sed pulvis est cinereus et conspectu taediosus. Sed longe pulchrius est hydrargyrum fluens, et multo magis idoneum arti cinematographicae: itaque depingitur argentum vivum pro hydrargo fulminato.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *