Operae pretium videtur indicem componere commentariorum periodicorum a quibus scholasticae sive academicae symbolae Latine conscriptae (et more Theodisco plurimis fußnoten instructae) accipiuntur. Itaque de quibus aliquid audivi, nomina infra apponam. Quaeso, lector lectrixve, ut mihi certiorem facias de aliis commentariis huic indici addendis.
Gratias maximas ago Sandrae, quae maiorem partem huius indicis addidit.
Humanistica Lovaniensia (Belgae)
Symbolas in lucem edere quotannis solet de rebus “Neolatinis” quae dicuntur, id est de rebus quae post aetatem “mediam” scriptae sunt, necnon editiones criticas divulgat annotationibus interpretationibusque instructas.
Rheinisches Museum für Philologie (Germania)
Venerandus est commentarius periodicus et praeclarus et antiquus, qui fere ducentos annos est natus, et cuius symbolae fere omnes (nisi recentissimae) gratis per rete universale quaeri possunt. Hoc museum etiam potest per JStor inveniri, quod est commodissimum.
Commentarii Societatis Philologae Polonorum sive EOS (Polonia)
Videtur inter tegumenta sua complecti omnia quae utroque sermone scripta sunt ab initio usque ad tempora recentissima; bis in anno editur, sed adeo difficile est exemplum eius invenire (tantum apud quinque bibliothecas nostrae reipublicae videntur hi libri esse conditi) ut nesciam an ulla res a nostratibus umquam legatur quae apud Eos scripta sit (quamquam possum per “ILL,” ut dicitur, exempla ex aliis civitatibus mutuari).
Peitho (Polonia)
Novissimus commentarius, qui plerumque ad res Graecas spectat. Nihil video apud eos iam Latine scriptum, sed haud satis hoc in mundo video Latine scriptum. Gaudendum est, quod omnes symbolae gratis per rete praebentur.
Studia Humaniora Tartuensia (Estonia)
Tam antiqua quam recentiora Latinitas tractatur in commentariis, quae apud Tartuenses reperiuntur, sed nullam ibi symbolam possum invenire Latine scriptam, quamquam editores videntur parati ad tales accipiendas.
Minerva (Hispania)
Fieri potest ut symbolae Latine scriptae apud Minervam accipiantur, et legi possunt hi commentarii per facultatem quam prabent bibliothecarii nostri et Germana societas “Elektronische Zeitschriftenbibliothek” (id est, per Hispanorum “Dialnet,” sed id nesciunt bibliothecarii nostri).
Calamus Renascens (Hispania)
Commentarii periodici, c.t. “Calamus Renascens,” ad litteras Renatas spectant et Humanistarum, qui vocantur: sed difficilimum est exemplum poscere e bibliothecariis nostris saltem, et suspicor non nisi cum difficultate etiam alias extra paludem nostram quaeri posse hos libellos nisi tres, qui ab anno bis millesimo ad annum bis millesimum alterum divulgati sunt. Nihilominus symbolae quae ibi, etiam intra fines tam artas (tamquam intra fretum Herculeum), inveniuntur, studium admodum excitant, et confitemur nos nunc unam evolvere de mortuis avibus.
Latomus (Belgae)
Etiam Latomus dicitur symbolas accipere Latinas, quamquam hoc videtur rarissime fieri his diebus.
Mnemosyne (Batavia)
Quis nescit Mnemosynen? Sed quis nuper novam symbolam Latine scriptam ibi legit?
Alias
Aloisius Miraglia videtur coepisse symbolarum messem cogere et coacervare qua novos condat commentarios periodicos, sed non habeo pro certo ullum iam in lucem esse editum, neque ubi per rete universale illi sint quaerendi.
Apud Hispanos, Estudios Clasicós fertur non solere symbolas Latine evulgare (quis enim hodie, nostro in theatro mundi perpetuam comoediam semper agenti quae risum non nisi Sardonium movet, “solere” dici potest res Latinas Latine tractare, quo quid simplicius et rationi magis consentaneum videtur?), nihilominus anno bismillesimo altero in luminis oras protulit symbolam a Michaele von Albrecht Latine scriptam.
Maxima mihi videtur difficultas discipulis legentibus auctoribus in hoc inesse: quod non nisi cum difficultate potest quilibet hos commentarios periodicos legere. Perpauci enim nomen Commentariorum Societatis Philologae Polonorum umquam audiverunt, nec, quoad intellegere possum, possumus Eos nunc legere nisi in bibliothecis, quarum paucae exempla ulla habent, quamquam Poloni videntur nunc curare aditum ad symbolas per rete universale praebendum. Multo magis nota sunt studia Humanistica Lovaniensia, quamquam mihi necesse est iter trium horarum facere ut iis oblectar (nam non solum studium sed etiam voluptatem mihi movent) quia nostra bibliotheca nihil illorum continet. Tartuenses videntur omnia in rete condere velle, sed Tarbata, ut quae etiam minor sit urbs quam oppidulum nostrum palustre, nemini nota est, unde fit ut studiosi symbolas quaerentes facile commentarios Tartuensium praetereant.
Utinam omnes hi commentarii apud JStor vel facultatem similem collocarentur, ubi una cum multis aliis congesti in usum discentium praebeantur. Nam nunc temporis solent discipuli pigri apud JStor paulisper disciplinam et eruditionem maiorum indagare, deinde statim ad libellos scribendos aufugere: et quae non illo in indice includitur, non legitur. Rheinisches igitur illud Museum videtur alios commentarios his rebus longe antecellere.
Commentarii periodici exstant haud pauci, qui symbolas academicas Latine scriptas accipiant, si uidelicet non solum argumentum et res peruestigata mereantur iuris publici fieri, sed etiam symbola plane dilucide perspicue scripta sit. Nihilominus, quamuis editores uideantur parati ad tales accipiendas, ut recte retulisti, nulla in commentariis periodicis symbola potest saepius inueniri Latine scripta. Timeo equidem ne pauci sint cum auctores qui Latine scribere ualeant, tum editores qui symbolarum Latinarum acceptarum menda tollere eaque mutare, ut oportet, in melius sciant aut uelint. Vtcumque res sese habet, ecce aliquot:
– Rheinisches Museum für Philologie
– PEITHO. Examina antiqua
– Calamus Renascens. Nihil hac in pagina dicitur de linguis quibus symbolae scribi debeant, sed pro certo habeo eas admitti Latinas.
– Minerva . Hi commentarii periodici symbolas accipiunt scriptas linguis probatis a societate cuius sigla sunt F.I.E.C.. Re autem uera nescio quae sint tales, sed certum est mihi linguam Latinam non esse spretam.
Maximas gratias tibi ago! Operam mox dabo ut unus ex duobus fiat index.