Nuper mirum in modum librum adeptus sum ab Anna Elissa Radke conscriptum, cui titulus Finis Amorum. Mirum dico me talem librum emere potuisse, quippe quem apud nos nusquam venum detur: quem autem ego peregre profectus obiter inveni, cum alios libros venales lustrarem. Carmina Radkeana nunc lego, cum in aeroportu sedeo et cogito de sarcinis iam a societate aeria perditis, de agrestibus et inurbanis quibus nunc circumdatus sedeo, de amicis foris relictis et de solitario adventu qui mihi domi restat faciendus, ubi nemo ullius momenti me exspectat: triumphus scilicet inanis.

Versus ad carmen Sebastiani Krumbiegel dicti maxime placent:

Quaero te, mea civitas amantum,
nusquam te invenio, exul et pererro
orbem, nil nisi ius meum poposci
natura meritamque civitatem.

Immer such ich das Land, regiert von Liebe,
nirgends find ich es, als Verbantte irr ich
durch die Welt, ford’re nichts, als was mir zusteht:
Einen Staat, wo die Liebe herrscht als Grundrecht.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *