De fonte insaniae

Apud Leonem Allatium haec de fonte Veniae, sive insaniae, legimus:

Sic etiam Chii, in moenibus aedium Mazangorum, adhaeret puteus, ita tamen ut, totus in via insinuatus, eam interrumpat, ne recta excurrat, paulo post D. Eustratii templum, à dextra, dum in Tristratum contendis à foro, non admodum profundus, ore angusto, sed caveis undique ac fornicibus subnixus: ex eo quasi semper nocte media homo, equo, eoque ferocissimo, insidens, egreditur, et ea via concitatius nec sine strepitu currendo itque reditque, cum demum in eundem puteum cum equo cadit: hominem, Veniam dicunt. Et res ista adeo est rumore omnium vulgata, ut si quis ambigeret, insanire à vicinis illis dieceretur. Et, cum aliquem, quasi mentis inopem, ludunt; interrogant, an ex puteo Veniae biberit: ἔπιες ἀπὸ τὸ παγάδη τοῦ Bένιας. quasi potu illius aquae dementes fiant.

Haec fabula fontes habet antiquissimos, nam prima eius elementa videntur apud Aristonem peripateticam iacere, ut inter Paradoxographorum Graecorum Reliquias legi potest. Sed apud duos Romanos quoque mentio fit de hoc fonte: nam in octavo Vitruvii invenimus:

Item est in insula Chia fons, e quo qui inprudentes biberint, fiunt insipientes, et ibi est epigramma insculptum ea sententia: iucundam eam esse potionem fontis eius, sed qui biberit, saxeos habiturum sensus. Sunt autem versus hi:

ἡδεῖα ψυχροῦ πόματος λιβάς, ἣν ἀναβάλλει
<πηγή, ἀλλ’ ἄνοος> πέτρος ὁ τῆσδε πιών.

—Vitruvii De Architectura 8.3.22

(Epigramma modis variis variis in editionibus legitur.)

Chia in omnibus codicibus manu scriptis legitur, sed Valentinus Rose hunc locum emendavit ut Plinium sequatur:

In Cilicia apud oppidum <Ce>scum rivus fluit Nuus, ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M. Varro tradit, at in Cea insula fontem esse, quo hebetes fiant, Zamae in Africa, ex quo canorae voces.

— Plinii Naturalis Historia 31.15

Aristo, sive Ἀρίστων ὁ Κέως, videtur de Cea esse locutus sicut Plinius, sed Vitruvii fide et testimonio videtur etiam fons dici apud Chios exstare, nisi per saecula error in codices irrepuit (ut Rose existimavit).

Itaque praegestio discere quomodo natum sit hoc adagium, ἔπιες ἀπὸ τὸ παγάδη τοῦ Bένιας, et utra in insula sit fons reperienda insaniae vel stultitiae. Nam Venia sive βένια vix Graecum videtur vocabulum sed Latinum, et fons in falsa insula sita esse, sed Allatius nimis longe loquitur de hac re ut sine quadam experientia vel doctrina exquisita et indagationibus factis comparata fabulam protulisse possit.

Addam hoc: quod hodie (si lexicis fides est tribuenda) βενίας masculino genere dici potest in eum qui insanit.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *