De oraculo ambiguo

IMG 1400

Crustulum Confutianum alterum, quod (ut saepe fit) non intelligo, in imagine supra apposita vides. Nescio enim utrum pro “happines” legendum sit, una littera dempta alteraque mota, verbum temporale quod est “happens” (fit, accidit, contingit, evenit) an potius nomen substantivum “happiness” (laetitia, gaudium), addita una litterula haud necessaria ad sonum enuntiandum. Utcumque locutio a normis grammaticis aberrabit, quod saepe fit, cum crustulorum sit non auribus sed ori linguaque placere, neque Anglice locutus sit Confutius. Sed quotienscumque talia oracula lego, non possum quin de quadam femina longe remota cogitem atque animum tacitus rogem de quibus rebus somniet illa.

2 Comments

  1. Miror Carolum istum Sandburg tam procacem fuisse plagiarium, tam audacem furem, ut non solum Confutii sapientis ideogrammata surripuerit, sed etiam sententiae perperam versae ambiguitatem pulchram abstulerit!

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *