Sī dolet tergum tibi dormientī, sī gemis, ō Morpheos imperīta, tollet angōrem nova culcitella somniculōsa. Hīs sed in cœptis tamen est sequendus ordŏ maiōrum, gradibusque certīs pōne plantās, ut tibi fausta vertat Sors dea fēlix: culcitæ cūrā ut veteris fabellam…
Year: 2013
De virginibus, turribus, mendaciis
Inter alias fabulas de nativitate Iesu Christi decantatas, unam nuper offendimus quam numquam antea audiveramus. Nam apud Schmidt, qui Historiam Saeculi Primi Fabulis Variorum Maculatam conscripsit, Gregorius Turonenses in primo Miraculorum fertur dixisse stellam, qua Magi sive reges orientales ad…
De Saltatrice Fidicinaria
Quæ parum timēs vacuam in tabernam sōla tū ingredī, dubiīs solūta, mente tē fingis fidiclā canentem mōre Gothōrum interesse vel juvenum catervæ, tēve candēlīs tenebrās domāre vel fovēre tē nivibus sepultōs exanimātōs: somniās dum tū numerōs modōsque, clanculum irrēpēns animō…
In Propertii libri primi carmine tertio decimo versum invenimus hunc: Una dies omnis potuit praecurrere amantis: Quem fere omnes sic intelligunt, ut “una dies” dicatur “omnes amantes” superare; quod ut confirmentur, etiam referunt eas voces, quae sunt “una dies,” alias…
De symbolis academicis Latine scriptis
Operae pretium videtur indicem componere commentariorum periodicorum a quibus scholasticae sive academicae symbolae Latine conscriptae (et more Theodisco plurimis fußnoten instructae) accipiuntur. Itaque de quibus aliquid audivi, nomina infra apponam. Quaeso, lector lectrixve, ut mihi certiorem facias de aliis commentariis…