Nuper mirum in modum librum adeptus sum ab Anna Elissa Radke conscriptum, cui titulus Finis Amorum. Mirum dico me talem librum emere potuisse, quippe quem apud nos nusquam venum detur: quem autem ego peregre profectus obiter inveni, cum alios libros…

De fonte insaniae

Apud Leonem Allatium haec de fonte Veniae, sive insaniae, legimus: Sic etiam Chii, in moenibus aedium Mazangorum, adhaeret puteus, ita tamen ut, totus in via insinuatus, eam interrumpat, ne recta excurrat, paulo post D. Eustratii templum, à dextra, dum in…

De veneno et pestilentia

Qui nunc de declamationibus adeo saepe legimus ut de cogitationibus somniisque delirantibus excuti non possint piratae illi cum catenis in litore stantes et magi et tyrannicidarum praemia, saepe etiam volumus indicia harum orationum lusoriarum reperiri. Itaque cum Catullus in quadrigesimo…

Cum alias aliquis mentionem fecisset de Georgio Clunio, qui in Italia nuper contra ius et fas et omnem τοῦ κόσμου ordinem navem sine regiminis licentia gubernaret, coepi eius pelliculam spectare quae anno bismillesimo decimo in Italia est facta. Nec ad…