Maximas gratias ago Sandrae, quae me monuerit de commentariis tribus qui ad Leopoldum Sédar Senghor pertineant: quorum duo inveniuntur apud Vivarium Novum, tertium apud Melissam (quem dubito an bibliothecarii nostri consequi possint):
- Miraglia, Luigi. 2002. “Negritudine latina.” In Docere: Rivista di didattica delle lingue classiche 1:46–57.
- Sankharé, Oumar. 2002. “Leopoldus Sédar Senghor.” In Docere: Rivista di didattica delle lingue classiche 1:58.
- Licoppe, Gaius. 2002. “In memoriam inclytam Leopoldi Sedar Senghor.” Melissa 106: 4–6.
Sandra etiam orationem Leopoldi Senghor ipsius invenit inter acta conventus litteris Latinis fovendis anno 1977º habiti, necnon aliam orationem quae forsitan sit legenda:
- Senghor, L. S. 1979. “Les Noirs dans l’antiquité romaine.” In Africa et Roma. Acta omnium gentium ac nationum conventus latinis litteris linguaeque favendis. Dakariae, 13-16 Aprilis,1977. Roma: L’Erma di Bretschneider.
- Ijsewijn I. 1979. “De scriptoribus Afro-Latinis aetatis recentioris.” Ibidem.
Animadvertimus autem titulum orationis Leopoldi esse Gallicum, unde suspicamur et orationem ipsam Gallice esse habitam; sed Acta eius conventus sunt petenda (certe non in bibliotheca palustri inveniuntur, ut semper his in rebus fit; exemplum poposci ex altera quadam bibliotheca, sed nescio an ad me mittatur).
Conventus acta consecutus sum; nullam orationem ibi reperio ab Leopoldo Senghor Latine habitam, et Iosephus Ijsewijn diserte locutus est de hominibus qui ante saeculum vicesimum floruerunt.
Porro mentionem Leopoldi Senghor inveni Latine factam apud Valahfridum Stroh duobus in locis:
- Primum in epistola ad Valahfridum Stroh scripta ab Othone ab Habsburgo, qui archidux Austriae a quibusdam appellabatur:
Num piget Africanos quod inter eos qui novis civitatibus praefuerunt exstat poeta Leopoldus Senghor, Latinitatis optimae auctor et fautor, poeta laureatus terrae Africanae?
ad quae verba apposuit Valahfridus Stroh haec:
Leopoldus Senghor Afer verissimus Latinis Graecisque litteris imbutus docebat in variis scholis Francogalliae, donec a.d. 1960 praeses rei publicae Senegal creatus est. Notissima sunt eius carmina Francogallica. A.d. 1977 in urbem Dakar Ⅳ Conventum Academiae Latinitati fovendae vocavit, quod ubique terrarum homines valde admirabantur.
- Deinde in quinto capite seriei praelectionum quae De historia litterarum Latinarum inscribitur ad septem minutas horae partes et alteram dimidiam, plus minusve:
Propter Othonis verba speraveram Leopoldum carmina panxisse Latine, sed potest fieri ut ambiguitate quadam sim deceptus, ut nonnumquam fit vel etiam saepe; immo id suspicor praecipue propter verba Oumaris Sankhare, qui scripsit,
Tanta erat illius praeclari poetae eruditio ut nullum carmen componeret quin Graecam Romanamque humanitatem commemoraret.
Ibi enim, si Leopoldus carmina Latine panxisset, sine dubio mentio eorum facta esset. Sed verba Valahfridi viva voce dicta et per rete universale relata me certiorem faciunt Leopoldi illius “unius certe scriptoris nobilissimi” opera quaedam saltem aliquo in libro, aliquo in loco reperiri posse: nec displicent verba Latina sine poeticis numeris scripta, quae eadem alacritate legam, si invenerim. Si quis lector plura de Leopoldi operibus Latine scriptis sciat, quaeso annotationem hic addat, ut hanc rem pergam explorare atque indagare.