Palude profectus versor nunc in conventu academico, ubi parum temporis invenio ad res scribendas, nisi quod acroasin assidue recenseo quam cras habebeo: sollicitudo enim semper omnia discipulis vincit.
Month: February 2014
Nonnulla de Pasquillo
Romae adhuc inveniri potest statua manca et deformis, cui nomen Italicum Pasquino, Latinum Pasquillum est impositum, et cui permulta carmina Italica et Latina per annos sunt apposita. Sed sexto decimo saeculo haec carmina, quae singulis annis in lucem a typographis…
De quibusdam versibus apud Helenam Waddell repertis, quorum auctor fuerat ignotus
Mihi puero parentes olim dono dederunt librum, cui titulus Plures versus Latini: a Vergilio usque ad Miltonem, a Helena Waddell versi. Qui etiam hodie venalis est, eadem imagine in tegumento ornatus, sed pretio magnopere aucto, ut fit cum decursu temporis…
Puella numquam a scopo aberrans
Mille sī distat gradibus remōtus, ferreus mīles teneræ puellæ, quæ bene armātast, ratiōne nullā est metuendus cum dioptēr sit novus experītīs apparātus nunc, ope cūius ōmnēs virginēs possint fierī Minervæ armipotentēs. At quid artis est? Ubi prisca virtūs Annulæ Oakley,…
De Iroquiis, locus ex Historiae Canadensis libro quinto sumptus
Cum Iconoclastes de “Irocesianis,” quos suspicor esse Iroquios, mentionem fecerit, non absonum neque absurdum videtur locum festivum, de Greuxii Historiae Canadensis seu Novae-Franciae libris decem sumptum, unde discimus quales fuerint Iroquii, hic apponere: “Iroquius barbarus” a Iacobo Grasset de Saint-Sauveur…