De Walteri Raleghi nova colonia

Hoc carmen Ioannis Aurati in quodam libro Americano repperi: DE VIRI ILLUSTRIS VVALTERI raleghi nova apud indos occidentales colonia. Dixêre Hebræi vates, dixêre Sibyllæ, Antiqui ignotas gentes per tempora ſecli, Notas extremi ſub temporis orbe futuras. Qualem magnanimi claſſis Britanna…

De mendaciis temporis

Dies nunc appropinquat, quo tempus falsa ratione metiamur et horologia a solis veritate deflectamus, ut nobismet mentiamur atque una hora maturius expergiscamus, una hora maturius obdormiamus. Haec mendacia in usum venerunt inter bella omnium gentium, quae saeculo vicesimo gesta sunt,…

De aenigmate Bononiensi

Cum librum quendam septimi decimi saeculi lustraremus, aenigma invenimus, epitaphium quod Bononiae “inventum” est, fortasse sexto decimo saeculo, fortasse a medicis, et quod certe usque ad hunc diem legi potest: D M ÆLIA LÆLIA CRISPIS NEC VIR NEC MVLIER NEC…

De Iulia, qui nihil unquam peccavit

Obiter incidi in inscriptionem, quam sic scriptam late legimus: LVCIA IULIA PRISCA VIXIT ANNIS XXVI NIHIL VNQVAM PECCAVIT NISI QVOD MORTVA EST Philippus Camerarius (iurisconsultus et reipublicae Noricae a Consiliis) in Operis Horarum Subcisivarum sive Meditationibus Historicis (anno 1658º) dixit…