Nuper, propter scholasticas et umbraticas causas, audivi nonnullas acroases de arte declamatoria, quae mihi discipulo improbo et pessimo est cordi: nec puto me posse dissentire ab eo, quod posuit orator novissimus (professor quidam Italus): fere omnibus litteris Latinis post Ciceronis libros Antonio iubente combustos scriptis quodammodo subesse declamationem. Immo aliquatenus suspicor Musas, si Latine loqui vellent, cum catenis in litore stantes omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo—et divitis flores veneno—sparsuras fuisse.
Itaque abhinc dies nonnullos in colloquium incidi cum viro, cui excidit illud utilissimum “plena deo.” Utilissimum dico, quia verba illa aptissime poni possunt quotienscumque omnia alia deficiunt. Si quis mirum, vel mirifice stultum, vel caldum, vel frigidum dixerit, “et ille erat plena deo.”
Cuius locutionis (quam Seneca dixit Vergilium primum invenisse) antea olim mentionem feceram, necnon de altera, secundum Senecam Nasoni attribuenda, quae est “inepta loci.” Hoc “inepta loci” hodie in tertio carmine Priapeo legitur, quare id quidem carmen nonnumquam Ovidio adscribitur, sed illud “plena deo” nusquam apud Vergilium invenitur, quamquam multi locum haud ineptum quaerebant ubi id ponerent.
At postea inter versus Priapeos in tricesimo tertio carmine alius locus studium movet:
Naidas antiqui Dryadasque habuere Priapi,
et quo tenta dei vena subiret, erat.
nunc adeo nihil est, adeo mea plena libido est,
ut Nymphas omnis interiisse putem.
turpe quidem factu, sed ne tentigine rumpar,
falce mihi posita fiet amica manus.
Suspicor quendam poetam ludibrio habuisse Vergilii, vel Gallionis saltem, illud “plena deo.”