5 Comments

  1. De rebus antiquis parum scio: sed μύστακες mihi saltem displicent, quamquam multi iuvenes feruntur μύστακας in pretio habere. De femina quae in umbris sedet, si quid tibi displicuerit, licebit querellam facere ad umbram Dorotheae Lange, quae imaginem descripsit.

  2. Mihi quoque displicent οἱ μύστακες (necnon barbae), qui forte fortuna ab iuuenibus et senibus nostratibus in pretio nullo habentur. De femina quae in umbris sedet, ut dicis, querellam nullam protuli (τοὺς μύστακας magis improbo querula), tantummodo imaginem describebam uocabulis Latinis te sequens.

  3. Malo ipse doctam profestricem sequi, quippe quae me multa iam docuerit et plura (ut spero) me doctura sit in Salso illo Scriptorio, quod per rete universale quaeri possit.

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *