Apud Donatum legimus de personis tribus, quae verbis accidunt:
Et prima persona non eget casu, sed admittit plerumque nominativum, ut:
- verberor innocens,
- liber servio.
Secund persona trahit casum vocativum, ut:
- verberaris innocens,
- servis liber.
Tertia trahit nominativum, ut:
- verberatur innocens,
- servit liber.
Quibus in exemplis, ut monstraret quos casus sibi traherent verba temporalia variis personis dicta, Donatus ea nomina sibi elegit quae, quamvis masculino genere prolata, nullum tamen discrimen inter casum nominandi et casum vocandi ostendunt.
Aliquando suspicor nos a grammaticis antiquis ludibrio haberi.