De reformatoribus, qui esse se dicunt

Mutatio

Videmus nonnullos, quorum nomina extremis saltem syllabis consonant cum illis, quae in eo “Rajoy” audiuntur, non videri cognovisse quid sibi vellet nomen “cambii” sive reformationis: et monemur de Patre McDaniel, qui a reformatoribus inter contiones comitiaque premebatur:

Pater
Si suffragia cras habenda essent, Stukes ille lupae filius me victurus esset sine ulla difficultate!
Filius
Ita est, quoniam candidatus fertur qui res reformandas foveat: et civibus placet res reformari.
Pater
Itane?
Filius
Forsan nos debeamus quandam reformationem nobismet invenire.
Pater
Temet ipsum, ὦ κυνόφρων πέπον, ego reformabo! Quomodo enim promittam res reformandas qui magistratum iam gero?

Et monemur de Barca Obama, qui bis electus est cum bis promitteret se “spem et reformationem” effecturum, et de aemulo eius Iohanne McCain, qui paulisper, donec animadverterunt quidem eius consiliarii quam infausta viderentur verba, promittebat se allaturum “eam reformationem quam vos cives meretis.” Incertum enim erat quam reformationem crederet candidatus cives merere, sed maxime dubitabatur an felix foret respublica sic reformata.

Nihilominus etiam in omine infausto latebat nonnihil veritatis: nam feruntur liberae civitates, quippe ubi summa auctoritas et potestas penes populum sint, fatum merere quod sibi suffragiis dandis eligant: quare nonnulli monent cavendum esse ne vulgus indoctum et tumultuosum suffragatione fruatur, sed tantum optimi cives et sapientissimi, tamquam philosophi vel tutores, pro animo debilioribus negotia publica gerant. Sed de talibus rebus difficile est cogitare: nam certamina pedifollica atque Eurovisifica sunt spectanda!

2 Comments

  1. Nobis Hispanis ciuibus Europaeis non licet immeritis colloquium illud iucundum et utile spectare inter patrem et filium. Vtrum culpa sit Mariani an alterius homunculi politici, prorsus nescio, sed forsan leges de iure auctoris in rete uniuersali aliquis deberet mutare in melius uel potius reformare, ut iura aequa sint omnibus, nonne?

  2. Aut fortasse nullum debet exstare privilegium auctoris proprium in reti universali. Quo enim iure Plato prohibuit ne sua colloquia divulgarentur? Quot piratas in ius traxit Homerus, ne carmina sua in ore omnium essent nullo pretio sibi soluto? Quibus legibus curavit Deus ipse, ne scripturas sacras gratis legerint primi Christiani vel etiam recentiores? Num decantatores et cinematographi hodie iura merent potentiora, quam Plato et Homerus et Deus omnipotens?

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *