Lente per Swertium progredior, ut quasdam inscriptiones inveniam (sed an etiam verae sint et ibi reperiendae, incipio paulatim dubitare…). At placuerunt nonnullae quas offendi, quarum unam hic apponam, quae fertur Gadibus esse inventa:
D.M.S.
Si.Lubet.Legito
Heliodorus.Insanus.Carthagi-
nens.ad.extremum.orbis
Sarcophago.testamento.me.hIc
iussi.condier
Ut.viderem.si.me.quisquam.
insanior
Ad.me.visendum.usq.ad.haec.loca
penetraret.
Mirum! Numquam ipsa antehac legeram. Prima est Inscriptionum Sacrosanctae Vetustatis, qua Petrus Apianus librum ornat suum. Qui in epistula salutatoria scribit monumentum hoc ad extremum orbis apud Gades per eximium uirum Ciriacum Anconitanum repertum esse. Arrisit mihi nescio an insanae hoc monumentum Gaditanum legisse ex extremo orbis terrarum.
Ubinam nunc est illud monumentum? Utrum Gadibus, an inde surreptum est et in alienam quandam terram delatum?
Si uerum esset monumentum illud iocosum, hodie procul dubio inesset in Museo quolibet exhibitum, excepto Gaditano, nisi exemplum falsum.