De elegantia Europæa novissima

Singulis annis Americani summo studio exspectant summum certamen elegantiarum, quod Eurovisio dicitur: nam inde discimus quid sit elegans, quid urbanum, quid in pretio habendum. Anno enim præterito aliquid omnino novum didicimus. At satis de rebus præteritis: nunc vero ad carmina futura nobis est vertendum.

Estonia

Nullum melius umquam in lucem edidit præconium sibi societas, cui nomen Mercedes-Benz. Sed elegantiam inopinatam discimus e quibusdam versibus, ut:

tu profectus es et ego hic sola
nuda in lecto iaceo et telephonum intueor

Quod numquam audivimus neque umquam audiemus nostris in carminibus. Sunt enim etiam inter morosos Americanos carmina, in quibus mentio fit telephonorum, sed nihil tam dolorosum et triste quam hoc carmen Estonicum: nam quid magis clamat “desperationem” et “ægritudinem animi” quam amatori dicere te domi in lecto iacere cum telephono nudam? Nisi hunc versum:

Verisimile videtur me fortasse iussuram fuisse ut maneres.

Quod si audivissent, homines amousi et mediocres novam amatricem (aut novum amatorem) statim peterent; sed Estonia nos docet ne speremus cor ardens certumque amorem, sed ut tepida potius dubia…toleremus.

Aliud etiam didicimus: Estoniam parere feminas admodum speciosas. Alias pelliculas eiusdem Elinæ Born libenter spectaremus si tantam melancholiam ferre possemus.

Italia

America Italis spd.

Gaudemus quod etiam vobis placent pelliculæ nostræ cinematographicæ, sed mementote (quæsumus) eas esse nostras, non vestras. Certamen enim “Eurovisio” appellatum ideo spectamus, quod volumus e vobis elegantiam Europæam discere, non ut Europeos videamus fingentes se esse Americanos. Gratias vobis in antecessum agimus sperantes fore ut promittatis vos larvam eius “Spider-Man” numquam iterum esse induturos in certamine Europæo. Quodsi pergetis nos imitari, magnam vim pecuniæ dabimus Germanis illis PEGADA dictis, qui faciant ut velitis iterum Europæi esse potius quam Americani. Valeatis.

Hispania

Carmen mediocre, pellicula autem omnium fortasse pessima. Abhinc annos duos Hispania pollere videbatur in certamine Eurovisifico, cum ESDM in pellicula sua Tecum Usque ad Finem caneret — antequam ad scænam pervenerunt cantatores, qui vel voce uti nesciebant vel (ut rumor ferebat) consulto nulla puncta petebant. Hoc autem anno Hispani videntur ab initio petituri nulla puncta.

Britannia

Primum, videatis, Britanni, epistolam ad Italos scriptam, quæ supra apposita est. Dani porro vobis peritiores hoc anno imitantur Americanos.

Deinde, de foedis morbis et medicaminibus sumendis non est in certamine elegantiarum canendum. Sed curnam consilia nos vobis damus? vos, qui Europæ dedistis Jemini, Andream Abraham, Ioshuam Dubovie, nedum Engleberti Humperdinck vagam senectutis delirantiam. Patet vos nolle palmam ferre: sed restat videre an velitis cum Hispanis hoc anno certare ad infimum in ordine victorum locum occupandum.

Australia

Australiani videntur optimum proposuisse carmen in tota Europa, cum obliti sint suam terram non sitam esse in Europa. Aliqua igitur ex parte speramus Australianos fore victores, tantum ut certamen proximo anno habeatur in Australia undis Pacificis circumdata: et nonnihil ominis huius eventus invenimus in versu, qui est Obliviscamur diei crastini, cum hanc noctem repetere possimus.

Suetia

Rusticitatem Sueti adeo imitantur Americanorum, ut pæne suspicaveris equum et armenta in scænam tractum iri. Nec multum refert, cum iam sciamus omnes alios septentrionales (Norvegos, Germanos, Suetos, Danos, et ita porro) sua puncta daturos esse Suetis. Quis enim puncta ulla tribuet troglodytis, qui pro Finnis hoc anno cantabunt?

Aliæ Gentes

Nonnihil studii nobis movent Slovenia, Atropatene, Belgia, Norvegia. Sed de illis quid sit dicendum nescimus, cum nimis rustici simus Americani ut elegantiam Europæam bene intellegamus neque existimationem de ea proferamus.

Postscriptum

Animadvertimus in duabus saltem pelliculis vexilla Americana, quæ in vestimentis cantatorum erant depicta, quamquam vetatur ne Americani, ut inurbani et parum Europæi, participes fieri in certamine Eurovisifico. De illis vexillis miramur, et speramus nos alia visuros elegantiora, ut est illud cæruleum et circulo stellarum ornatum: quod vero nusquam in ulla ex illis omnibus pellicula vidimus.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *