Postscripta varia

Nuntiatum est a diurnariis id quod multi iam suspicati erant: videlicet Ioannem Dionysium Hastert conatum esse pecuniam apud domus argentarias conditam clam in numeratum permutare ut silentium emeret cuiusdam viri, quem puerum Dionysius Hastert ludimagister in stuprum appellavisset. Iam coeperunt…

De Dionysio Hastert hodie comprehenso

Ioannes Dionysius Hastert, olim princeps curiae popularis, nunc reus pecuniae celatae Propter indicia ab Reipublicae agentibus in rebus, qui litteris compendiariis FBI vocitantur, comparata, accusatores publici hodie iusserunt Ioannem Dionysium Hastert, olim principem minoris sive popularis curiae in senatu Americano…

De FIFAstis heri comprehensis

  Campionatum mundanum* fraudatorum professi sunt Americani accusatores publici se velle dirimere, cum nuntiarent quattuordecim ludis præfectos esse comprehensos, crimine donorum munerumque acceptorum. Abhinc annos tres coepisse custodes publicos ac frumentarios sive agentes in rebus (quorum est scelera occulta retegere)…

Iterum de certamine Eurovisifico

Cum amicis quibusdam, ex Europa profugis, collocutus sum de Eurovisificis carminibus: quae in ordine disposuimus secundum suffragia, quae putamus eis tribuenda esse. Suetorum Heroes: Carmen satis vehementiae habet, Anglice canitur, et, quod maxime momenti habendum videtur, Sueti possunt suffragia exspectare…