Iterum de certamine Eurovisifico

Cum amicis quibusdam, ex Europa profugis, collocutus sum de Eurovisificis carminibus: quae in ordine disposuimus secundum suffragia, quae putamus eis tribuenda esse. Suetorum Heroes: Carmen satis vehementiae habet, Anglice canitur, et, quod maxime momenti habendum videtur, Sueti possunt suffragia exspectare…