De senatoribus domo carentibus

Primus senator, cui moris fuit suo in scriptorio senatorio potius quam in aedibus privatis et conductis emptisve dormire, fertur fuisse Richardus Armey Texiensis, quem iussit Iacobulus Wright, tunc princeps senatus, alterum locum dormiendo sibi invenire, ne maiestas senatoria laederetur. Ex illo tempore res adeo mutatae sunt, ut nunc inter quadraginta et septuaginta senatores, fere omnes curiae minoris sive popularis, culcitras inflabiles vel grabatos sibi noctu sternant in scriptoriis senatoriis ne pretium—nam aedes non nisi summo impenso Vasintoniae conduci possunt—ad privata conclavia sibi paranda solvant.

Richardus Armey, qui anno 2003º se in privatam vitam rettulit

Anno 2011º quinta pars novissimorum senatorum—undeviginti factionis Republicanae et duo Democraticae—ferebatur lectos sibi parare in scriptoriis suis, ubi pernoctare solerent, et corpora lavare in palaestra senatoria, ubi prima luce liceret pensilibus balneis uti. Quae consuetudines adhuc valent, et praecipue inter iuniores senatores factionis dextrae sive Republicanae: nam illis placet videri pecuniam conservare, quippe qui saepe hortentur ut vectigalia et impensa publica deminuantur.

Iason Chaffetz, notissimus qui in scriptorio senatorio dormit

Notissimus inter his est Iason Chaffetz Utahensis, qui grabatum secum Vasintoniam gessit anno 2008º, cum in senatum esset electus; is quasi antesignanus habetur huius modi vivendi et nonnulla consilia praebet aliis senatoribus: ut titulum, qui moneat ne quis intret, noctu ad scriptorii ianuam affigant; ut cibos facile parandos (videlicet maizium inflatum vel tortas tostorias, quae vulgo dicuntur “ientaculum victorum”) praesto habeant ne noctu esuriant; ut venenum murinum et muscipula emant. Senatus enim non solum abundat istis rattis qui nostras rodunt libertates, sed etiam veris muribus.

Omnes senatores qui sic sine aedibus vivunt iam familias domi habent, nonnulli filios: ac tantum centum et decem dies, plus minusve, solent Vasintoniae versari, cum domum aliis diebus in suas civitates revertuntur ut cives suos conveniant et vocem populi audiant, necnon familias suas visant. Commodum igitur illis est pecuniam conservare in usum familiarem et domesticam atque in itinera necessaria facienda, potius quam in aedes Vasintonianas sibi conducendas. Caelibes autem senatores, quorum pauci sunt, semper sua privata inveniunt conclavia.

Christina Noem, prima senatrix quae scriptorium pro aedibus elegit


Una senatrix femina fertur in scriptorio dormire
: videlicet Christina Noem, sola senatrix minoris curiae quae pro civibus agit Dacotae Meridianae. De scriptorio pro aedibus adhibendo diu cogitaverat; dixerat anno 2011º se puellam cum fratribus in silvestribus tabernaculis saepe dormivisse cum alces venaretur; quaternis autem noctibus in singulis hebdomadibus annos duos in scriptorio dormire nimis incommodum sibi videri, quare se melius existimare conclavia privata conducere quo alacrius se in senatum cotidie conferret negotia publica gesturam. Ianuario autem mense anno 2013º sententiam suam mutavit, conclavia sua vacavit, lectum suum movit in scriptorium. Ianuam scriptorii fasciolis adhaesivis clausit contra mures, quos (quamvis rustica et silvestribus animalibus assueta) odit.

Senatores maioris ordinis, qui una in aedibus communibus habitant

Alii senatores maioris ordinis, ut Carolus Schumer Neoeboracensis et Richardus Durbin Illinoesiensis, cum aliis consortium ineunt ut conclavia privata gregatim conducant et tamquam discipuli in studiorum universitate vivant. Hi quoque feruntur muribus vexari.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *