Nec carmina nec fabulae neque ulla monumenta memoriave hominum eius viri nomen servant, qui primus in montibus Avaxaavippiis pedem posuerit, sed satis constat per saecula innumerabilia barbaros, qui Apsaaloucae suo sermone et ab Americanis Coracici appellantur, hostibus minitantibus ibi in…
Year: 2015
De Cahocia
Ducentis annis ante adventum Hispanorum cecidit urbs magna, immo eo tempore quam Londinium ipsum maior: et maxima urbs fuit in novo orbe terrarum supra medium Mexicum. Eius rex, quem historici suspicantur Magnum Solem vocitatum esse, videtur auctoritatem exercuisse per immensum…
De oratore, verba Lippi Brandolini
Amicus mihi nuper mentionem fecit horum, quae de oratoribus dixit Lippus Brandolinus: Nam quum veterum sive precepta sive orationes lego, video nos hodie quodvis potius nomen posse nobis quam oratoris arrogare. Primum enim Romana illa lingua, quam illi secum nascentes…
Nuper @Carmina_Banana sive +Carmen gb de suo ordinatro vehementer conquesta est apud Twitter; quare nostros speculatores misimus qui discerent quale sit illud computatrum tam difficile et pertinax. Ecce id quod invenerunt: