De oratore, verba Lippi Brandolini

Amicus mihi nuper mentionem fecit horum, quae de oratoribus dixit Lippus Brandolinus:

Nam quum veterum sive precepta sive orationes lego, video nos hodie quodvis potius nomen posse nobis quam oratoris arrogare.

Primum enim Romana illa lingua, quam illi secum nascentes quodammodo afferebant, a nobis vix longo tempore, multis laboribus, diuturna exercitatione disci potest. Amissis enim magna ex parte voluminibus quibus ea continebatur, vix eius exiguas reliquias retinemus.

Deinde immutata universa fori iudiciorumque consuetudine exercitatio dicendi, ad quam omnis preceptio accommodatur, nulla potest esse omnino. Nam neque ubi exerceantur, neque quamobrem exerceantur, dicendi studiosi sublato illo oratorio campo atque aditu laudis satis habent.

Postremo si quis superare has omnes difficultates conetur, et domi se diutissime exercere, nullos sibi honores, nulla premia, nullam denique laudem propositam esse videat. Qua spe sublata omnis studiorum ratio tollitur.

Quo mihi maior ac detestabilior videtur error esse eorum, qui una aut altera oratione dicta, quam toto plerumque anno domi atque in otio meditati sunt: oratores sese putant e vestigio consumatissimos evasisse, suamque illam lucubrationem laudant, publicant et omnibus locis atque hominibus recitant.

Ego qui neque lingua, neque doctrina, neque copia dicendi, neque exercitatione valere me putem, neque prodire frequenter ad dicendum audeo, neque Oratoris mihi nomen assumo. Si quid scribo: mihi et paucis admodum amicis scribo: nostra in vulgus non effero.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *