Vivere est iter facere.
Year: 2015
De elegantia Europæa novissima
Singulis annis Americani summo studio exspectant summum certamen elegantiarum, quod Eurovisio dicitur: nam inde discimus quid sit elegans, quid urbanum, quid in pretio habendum. Anno enim præterito aliquid omnino novum didicimus. At satis de rebus præteritis: nunc vero ad carmina…
De negotiis, ob quae minus garrulus nuper eram
Hoc anno negotiosulus eram discipulus, quamvis omnium pessimus. Varias habui oratiunculas, ut etiam anno praeterito, nam Meretricius professor (ut soleo eum appellare), qui mihi Lacrimosaeque alteri discipulae praeest, abhinc duos annos coeperat flagitare ut conventus peteremus ubi acroases haberemus tamquam…
De honestissimo genere militiae
Locus de quadam oratione sumptus aliquatenus paradoxa, quam suspicor magis ad pacem spectare inter Hispanos de corona disputantes (itaque et Batavos: nam orator fuit Henricus Sandbeek) promovendam quam ad argumentum paradoxum explicandum: Triplicem mecum perpendite, Auditores strenuissimi, quae in terris…
De puteo Democriti
Inter annotationes ad Politiani epistolas aliquid inveni lectu dignum de Puteo illo Democriti: Veritas in Democriti puteum demergitur. Proverbialis est sententia: qua veritatem obscuram esse inventuque difficilem significamus. Hanc eius esse rationem putamus. Obscurae res in puteo esse dicuntur. Unde…