De honestissimo genere militiae

6947403280 de843f2db4

Locus de quadam oratione sumptus aliquatenus paradoxa, quam suspicor magis ad pacem spectare inter Hispanos de corona disputantes (itaque et Batavos: nam orator fuit Henricus Sandbeek) promovendam quam ad argumentum paradoxum explicandum:

Triplicem mecum perpendite, Auditores strenuissimi, quae in terris exercetur, militiam armatam, togatam, nudatam: Prima patriam armis defendit, secunda laborantium spem gloriosa voce sustinet, tertia mutuis amplexibus matriam (sic enim nunc loqui lubet) protegit, auget, conservat.

Quod ultimum, puto, et honestum, et honorificum esse negaverit nemo, nisi Enthusiasta, eversor totius humani generis, aut ingratus femineae gentis contemptor haberi velit.

Si enim in armata militia integrum sit eius sequacibus, non bona tantum fortunae, sed et ipsam vitam exponere, idque cum odio acerbissimo, vile propter pretium, in alterius saepissime ambitionis gratiam, contra ignotos, idque impune, cum applausu et acclamatione: quis, precor, tam ferreus, ut nudatam militiam inhonestam dixerit? quis tam inhumanus, ut vitio verterit, si qui lasciviae arma induant non ambitione, sed ipsa natura ad res Venereas destinata, non cum ignota, sed bene cognita, non lucri spe turpissima, sed animi relaxandi ratione, non denique ut perdant mortalium genus, et in proximi exitium grassentur, sed ut protegant, multiplicent, et publicam rem prole adaugeant?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *