Abhinc annos octo, Barca Obama factionem suam sinistram, quæ Democratica appellatur, ad tantam victoriam duxit, ut non solum ipse creatus sit præses sed socii sui etiam utramque senatus curiam adepti sint; nunc vero duo cives, Marius et Sulla, de causis…
Year: 2016
De gratiis agendis
Hodie sollemnes gratias Deo agere solemus una cum familiariis congregati: ego vero, qui longe a cognatis versor, solus cenavi in taberna Coreana—nec prima neque ut opinor ultima vice. Quod non ægre fero: nam patre vita defuncto mater nunc domum patriam…
In secundo Reipublicæ, Ciceronis Lælius negare videtur sese vestigia pressurum, quæ Platonis Socrates Callipolim pulcherrimam civitatem (quæ numquam et nusquam fuit) verbis adumbrans posuerat: Facilius autem quod est propositum consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam…
De duobus dolis Freudianis
Ut late notum est, qui vult hodie Sigismundi Freud opinationes in quadam studiorum universitate discere, eum oportet non ad medicorum facultatem, ubi vitiosa anima nunc experimentis et medicamentis vi probata imbutis curatur, se conferre, sed ad litteratores, ut qui profiteantur…
De amore et discordiis
Quibusdam pensis absolutis, cum nunc satis temporis subsecivi habeam ut per rete universale tamquam pecus pabula læta persultans grasser atque amicorum commentarios perlegam, animadverto Rosam scripsisse περὶ ἔρωτος καὶ θανάτου. Nec nego ipse quendam inter amorem, mortem, somnum celeres deos…