Conor nonnulla, quæ ob angustias temporis pratermisi, nunc legere cum dormire neqeam. Conor etiam solatium invenire in vino. Itaque quasdam breviores annotatiunculas hic congessi. Nonnulli Hispani brevissimas fabulas composuerunt, quas vocant “micronarrationes.” Memini tales fabulas apud Sinenses appellari 一袋烟小说 sive…

De ultimis quæstionibus Tarsiæ

Nonnullis studium movisse atque hodie movere videntur quæstiones, quas Tarsia Apollonio posuit in Historia illustris illius Tyrii. Sunt enim qui velint fabulas subaudire a Flavio Josepho narratas, in quibus Εἴρωμος rex Tyrius et Σολόμην filius τοῦ Δαυίδης inter se certabant aenigmatibus…

Decursus rerum æstivarum

Mense Maio 10 – Eurovisionis certamen primum celebrabitur12 – Eurovisionis certamen secundum celebrabitur14 – Eurovisionis certamen ultimum celebrabitur15 – Omnes jam obliti erunt victoris et carminis “optimi” (quod revera vix dignum auditu fuerit) Mense Junio 23 – more populari Britanni…