Decursus rerum æstivarum

Mense Maio

10 – Eurovisionis certamen primum celebrabitur
12 – Eurovisionis certamen secundum celebrabitur
14 – Eurovisionis certamen ultimum celebrabitur
15 – Omnes jam obliti erunt victoris et carminis “optimi” (quod revera vix dignum auditu fuerit)

Mense Junio

23 – more populari Britanni (qui in Eurovisionis certamine ultimum locum obtinuerint) decernent utrum velint Europæi manere necne
24 – more solito magistratus Britanni et totius Europæ agent quodcumque volent, suffragiis civium Britannorum rejectis

Mense Julio

20Græci mirum in modum non poterunt ingentem pecuniam Europæis rependere, quam annis præteritis mutuati sunt, nisi Christina Lagarde eis succurrerit: id quod argentaria illa præclara jam negat se acturum, nisi Germani debita quædam demiserint et Græci sumptus quosdam resciderint, ea quæ nec Germani nec Græci ante Kalendas Græcas acturi esse videantur. Fieri potest ut ultimo articulo temporis suffragia more populari ante ferantur, quam proximo die senatus omnino aliter censeat quam populus et austeritatem amplectetur: sed ad has festivitates celebrandas nullum diem reperio jam prænotatum.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *