De amicitia e suspicione orta

Sæpe suspiciosus sum: quod nescio an vitium sit an virtus, cum deprehendam perpaucos esse, qui sine mendaciis vivant, neque eos feliciores videri quam qui sæpissime mentiantur.

Olim, dum ego solus (sed non sine libro ante proximam scholam legendo) in popina discipulis frequentata ceno, subito juxta me consedit discipula mihi ignota, subflava, non adeo speciosa ut ideo pulchritudinis mentio fieri debere videatur, sed quæ in oculis et gestu et præcipue voce aliquid raræ calliditatis promittere videbatur, id quod etiam magis quam species studium excitat. Eam nuncupemus “A.” Primum dixit A. se in litteras Anglicas incumbere; deinde mihi de quibusdam fabulis Shakespearianis roganti respondit se comœdiis delectari, quia ridere penitus amaret, tragœdias vitare, ut quæ tristes essent, nescire alias, quæ historicæ dicuntur, esse scriptas. Statim suspectam eam habui: nam quæ primum callida visa erat, dein stultior quam homines esse solent eadem videri velle videbatur.

Eam postea raro videbam, deinde omnino non vidi per annum, fortasse diutius. Ejus pæne oblitus eram, sed quadam nocte contubernalis, discipulus artis medicæ et “fraterna,” ut ajunt, fatuitate præditus (sive oneratus?), quocum ea saltem æstate (nec, Deo gratias, diutius) versabar, novam puellam domum duxit, quam paulo antea eodem die in thermopolio caffeario cognoverat. Non miraberis, lector, eandem A. fuisse: sed obstupefactus miraberis contubernalis imprudentiam.

“Ea,” inquit, “hodie juxta me consedit in thermopolio; cœpimus scacis ludere. Pol! Stultissima est puella! Vel potius flavissima! Tales maximopere mihi quidem arrident! Nescio cur supercilia sic contrahas. Facillime enim eam vici in unoquoque et omni ludo; lusimus multoties, et ego eam identidem superavi, aliquando non nisi quinque sexve latrunculis motis! Itaque voluit me comitari domum! Puellæ tam stultæ et flavæ postulanti quid recusabo?”

Cui respondi, “Si existimas istam abs te victam esse, non solum falleris sed plane nescis etiam nomen ludi, quo illa tecum ludebat.”

Contubernalem nihil (ut solebat) intelligentem una cum puella ego reliqui: nam æstate hæc omnia fiebant, et singulis fere noctibus mihi opus erat in pistrino munere fungi, ne in desidiam (et penuriam) inciderem. Justum porro videbatur sinere A. victricem sua præda artibus dissimulandi, ut apparebat, capta frui. Puto autem eam tæduisse fatui medici post solem ortum, itaque ad segetem fertiliorem et arva aliena transisse: nam numquam ea æstate illam iterum vidi.

Post annum, cum novam domum sine contubernali conduxissem, didici eandem puellam A. quodam fortunæ lusu idem fecisse et prope me habitare. Nunc non recordor quemadmodum hoc didicerimus, sed cœpi eam aliquando in vicinia videre, et illa etiam didicit me non procul versari. Itaque quadam nocte, post mediam noctem, dum ego ipse cum amico (quem S. dicamus), discipulo artium mechanicarum, latrunculis ludo, ad januam subito apparuit A.: quæ primum nos paulisper spectavit, deinde dixit se velle mecum scacis ludere.

Memineram eam suspectam dissimulationis videri habendam, neque in hac suspicione sum falsus. Nam inter primum ludum, quotienscumque unum e latrunculis meis capere potuit, se a meis abstinuit et alterum e suis in periculum mortis movit. Quibus visis primo subridebat S., donec ego in vicem recusabam ne ludificatricis latrunculos caperem neve meos periclitarer: dein vero irascebatur S. Qui obstupefactus, “Stulte!” inquit, “Potuisti reginam ejus capere: ineptissime ludis!” Cui tantummodo respondi me, quod agerem, id consulto agere.

Primo et consternata videbatur A., quæ diligentissime atque enixe conabatur in ludo vinci: deinde, ut animadvertit me agere ne damnum suis latrunculis inferrem neve eam vincerem, sed tabulare prœlium sic gerere ut victoria neutri fieri posse videretur, consciens subridebat. Secundo in ludo desiit dissimulare: et S. mirabatur eam tam cito didicisse non solum prudenter ludere sed stragem per tabulam facere. Nam ille, sicut contubernalis medicus, parum suspiciosus erat. Ego vero non miratus sum, ut qui non cæcus essem. Neque A. suum ingenium postea dissimulavit.

A. sæpe recurrit meam ad januam, semper multa de nocte: quod in mentem primum tibi occurrit, lector inverecunde, noli suspicari. Volebamus tantum ludere, id est, contemplari, præsens loqui—neque umquam tædiosa videbatur. Immo et tamquam altera Diotima me docuit non amorem corporis sed “libidinem ingenii,” ut ipsa dicere solebat: et librum Nomen Rosæ inscriptum, quem mihi quasi enchiridion hujus cupidinis commendavit, adhuc in pegmate servo. Diu et servabam et mecum in bulgula gerebam carmen, quod mihi panxit (id quod nulla alia femina umquam fecit) et quod tandem post multos annos surreptum mihi erat una cum bulgula—dubito an ullius pretii fuerit carmen furi, quare maxima et pessima mihi videtur jactura. Etiam me musicæ jassiacæ imperitum docuit Carolum Mingum auscultare:

Aliquando et S. amicus se colloquiis nostris conjunxit et nobiscum poposcit fercula e popina Sinica. Sinensis ipse erat, et pelliculas cinematographicas Sinicas nobiscum partitus est, quas una multa de nocte spectaremus. Sed illa spectacula fere omnia altero quodam sermone (Quantuniensi fortasse?) edita erant atque illo (Mandarinico), quem S. intellexit, neque ille Anglice sat celeriter legere potuit, ut titulos sub imaginibus positos intellegeret: itaque ego et A. solebamus invicem titulos Anglicos legere et quasi partes histrionum agere, ut S. audiendo sciret quæ dicta essent. Sic nocturnæ horæ inter amicos olim terebantur.

4 Comments

  1. At nón intellegó quid eæ prófuerit hic dolus. Veniam da—forsitan Latínitátis mea parum callida sit.

    Admodum pulcherrime tamen scríbis.

  2. Istam ipsam rem diu meditatus sum. Quare propositum mihi erat nullam causam, sive nullum "colorem" ut rhetores declamantes ajebant, introducere neque feminam vividiore more describere, sed lineis modo extremis umbræ hanc imaginem circumscribere. Mendax enim ipsa animam suam texit et caligine obducta celavit: nec mihi quidem opus videtur ejus consilium evertere.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *