De vocibus raris

Nuper femina Singapurensis questa est de nominibus raris et novis apud Petronium sæpe repertis; suspicor eam de nominibus loqui ciborum. Scio mihi quidem sæpe molestum esse nova atque inusitata (et sæpe mihi inutilia) verba cibaria et coquinaria discere. Non enim cœpi sermonem Latinum ideo discere, ut vitam tererem de “patina zomoteganon” vel “tisano barrico” vel “pultibus tractogalatis” loquendo. Immo sæpe nescio cur cœperim, et nonnumquam suspicor vitam meam longe meliorem futuram fuisse, si argentariam artem lucri faciendi, ut quæ veris et vivis hominibus in mundo prodesse possit, potius colerem quam umbratiles ineptias philologorum.

De verbis obscuris conferendus videtur hic locus, e Plauti Epidico sumptus, unde discimus etiam antiquis fuisse molestum nomina vestiara quotannis novata discere.

PERIPHANES
Viden veneficam?
EPIDICUS
Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove.
PER.
Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?
EP.
Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina.
PER.
Vtin inpluvium induta fuerit?
EP.
Quid istuc tam mirabile est?
quasi non fundis exornatae multae incedant per vias.
At tributus quom imperatus est, negant pendi potis:
illis quibus tributus maior penditur, pendi potest.
Quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova?
Tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium,
indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,
subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum,
cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum—gerrae maxumae.
Cani quoque etiam ademptumst nomen.
PER.
Qui?
EP.
Vocant Laconicum.

2 Comments

  1. Quod attinet ad nomina ciborum, thesaurus verborum alienissimorum est 'De re coquinaria' Apicii. Saepe cupio aliquid e hoc libro parare, sed coquus minime recte vocor, immo 'venefica'.

  2. Inde etiam expiscatus sum "patinam zomoteganon" et "tisanum barricum (sive farricum)" et "pultes tractogalatas." Nec necesse est nostra ætate hominibus esse peritis arte coquendi: sunt enim tabernæ, popinæ, cauponæ ubi sapidos cibos emamus a peritioribus paratos. Ex hoc etiam consequitur, ut tempus, quod antea homines in cibos sibi coquendos impenderint, nobis liberum tædiosis laboribus sit ad res majores gerendas. Sic mundus noster progreditur in statum meliorem.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *