Ad quædam negotia agenda, iter rusticum in oppidulum prope Nusquamiam situm hodie feci, non longe ab agris ubi æstate præterita in stabulis cum equis pernoctabam. Tunc didici etiam ubi optimum in tota regione thermopolium caffearium esset, quod hodie petivi jentaculi (non sine bona caffea) quærendi causa. Memineram ministras hujus tabernæ, ut etiam in altera prope urbem, esse omnes flavas, sicut plerique etiam potatores, sed oblitus eram has rusticas et flavas Nusquamienses etiam longe ingeniosiores esse quam eas, quæ urbem incolunt.
- Ministra
- Quid vis bibere?
- Nemo
- Caffea Caputina, in poculo sat magno.
- Ministra
- Qualem vis caffeam Caputinam, madidiorem an sicciorem?
- Nemo
- Cupio sapidissimam.
Urbanæ ministræ tali verbo confundantur, ut quæ nesciant utrum lactea an spumosa caffea melius etiam sibi sapere videantur: sed hæc rustica sine mora reposuit:
- Ministra
- Bene; faciam sapidissimam. Et quid nomen est tibi?
- Nemo
- Bob.
Numquam enim soleo nomen nisi fictum dare ministris caffeariis: volo enim potionem ab illis accipere, non amicitiam.
- Ministra
- An est tibi nomen plenius “Robertus?”
- Nemo
- …
- Ministra
- An est nomen ficticum?
- Nemo
- Tantum caffeam sorbillare volo, domina.
- Ministra
- Bene, bibas, sed te non sine suspicione spectabo.
Insulsam feminam! Urbanæ numquam tam suspiciosas sese præbent quam rusticæ…sed caffeam tam sapidam numquam vendunt.
Discrepatio æterna inter urbanos rusticosque.