Plura de assassinis, hostibus humani generis

Cum pergam vocabula quærere ad eos nominandos, quos nonnulli “territores,” alii “tromocratas,” fortasse etiam “latrones” et “sicarios” vocitant, in locum infra appositum incidi Francisci Baconis, qui Dialogum de Bello Sacro conscripsit. Quæ verba me aliquatenus monent de jurisperitis Americanis, qui nostro sæculo ineunte ostendere temptabant assassinos nostri ævi sive territores etiam dici posse “hostes humani generis” sicut piratas atque archipiratas. Licet enim per jus gentium cuilibet civitati piratas deprehensas capere et in jus trahere: id quod arguebant Americani etiam de tromocratis Mahometanis esse agendum, cum latrones in prœliis captos vellent indemnatos in vinculis ad sinum Guantanamensem tenere sed non ut hostes justos, quibus leges Genavenses tuerentur. Hæc autem dixit Verulamius de bello justo in hostes humani generis (inter quos assassinos numerat) gerendo:

Vera enim causa hujus rei hæc est: quod piratæ communes humani generis hostes sint, quos idcirco omnibus nationibus persequi incumbit, non tam propter metus proprios, quam respectu fœderis inter homines socialis. Sicut enim quædam sunt fœdera in scriptis et in tractatus redacta contra hostes particulares inita, ita naturalis et tacita confœderatio inter omnes homines intercedit contra communes societatis humanæ hostes. Adeo ut, ad hujusmodi bella indicenda, non opus sit denuntiatione aliqua sollemni, non exspectanda supplicatio a natione læsa ut summittantur auxilia, sed istiusmodi formulas omnes supplet jus naturæ in bello piratico. Idem censendum est de latronibus per terram et insidiatoribus viarum, quales adhuc dicuntur pagi nonnulli Arabum, et reguli quidam montani, qui secus angustas vias et a viatoribus frequentatas habitant. Neque (ut prius de piratis dictum est, principibus tantum vicinis hos debellare conceditur; verum etiam, si quæ natio est, quantumvis longe dissita, quæ merito et gloriæ sibi duceret bellum istud suscipere (veluti Romani olim bellum gesserunt pro liberanda Græcia), proculdubio hoc facere cum justitia possint. Nec absimile pronuntio de regno assassinorum jam exstincto, quod situm erat super fines Saracæ, atque olim magno principibus orientis, pro tempore, terrori fuit. Ibi consuetudine receptum erat, ut regis mandato, et ex cæca obœdientia eidem præstanda, quivis illorum obligatus esset, et veluti voto obstrictus, ad cædem cujusvis principis aut personæ perpetrandam, quam rex suus designavit. Consuetudo ista, sine controversia, totum illud regimen invalidum reddidit, et nullo jure subnixum; tanquam machinam quandam, contra societatem humanam exstructam, quæ ab omnibus incendi et destrui meruit.

Sic igitur de terrore locuti sunt illi, qui ante nos vixerunt:

Nec absimile pronuntio de regno assassinorum jam exstincto, quod situm erat super fines Saracæ, atque olim magno principibus orientis, pro tempore, terrori fuit.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *