Olim mihi puero puer quidam alter arte logica usus demonstravit cur non sapienti esset in libros legendos diligenter incumbendum:
- Quo plus leges, eo plura disces.
- Quo plura didiceris, eo plurium oblivisceris.
- Quo plurium oblitus eris, eo minus scies.
- Ergo quo plus legeris, eo minus scies.
Quæ argumenta possunt etiam e contrario poni:
- Quo minus leges, eo pauciora disces.
- Quo pauciora didiceris, eo pauciorum oblivisceris.
- Quo pauciorum oblitus eris, eo plus scies.
- Ergo quo minus legeris, eo plus scies.
Quibus argumentis perpensis compertum habemus libros non esse legendos.
Hahae, haec argumenta mihi lepida videntur, sed etiam absurda. Quoniam omnium obliviscimur, debemus itaque plura legere, ut lapsam memoriam reficiamus. Secundum logicam pueri vero, quandocumque quodvis discimus, extemplo hoc e memoria nostra exit. Idcirco circulus vitiosus fit – nos oportet semper legere, sine otio, ne omnia, quae iam didicimus et redidicimus, rursus oblitteremus! Discipulus qui debet sic vivere certe miserandus est.
Videris vitam academicam bene definivisse, nisi quod duo sunt orbes sive circuli. Primum, est orbis intra discipulum, qui discit et dediscit, scit et obliviscitur: nonne enim pueros vidistis, qui paulo ante probationis periculum subeundum diligenter conantur omnia memoriae mandare, deinde post illam necessitudinem peractam omnium obliviscuntur? Deinde, est altera orbis inter discipulum et magistrum: nam qui docet, etiam olim morietur, et discipulus magister creatus novos instituit discipulos. Permulti, qui litteras antiquas docent, censere videntur nil aliud sibi faciendum, nil sibi componendum, nil sua manu patrimonio litterarum addendum, sed orbem semper sic lustrandum ut stellæ solent, quæ circum nos certa et præstituta via incedunt neque a nobis umquam tangi possunt nec nos tangere possunt. Iidem etiam audent profiteri suam doctrinam esse utilem.