De civilitate Taivanensium

Reginaldus nuper de periculo terroris scripsit; ad quem commentarium volo nonnulla addere.

Primum, consentio hostes vocandos esse eos, qui vi minisque terrorem in cives occidentales necnon in orientales incutere conantur. Sed non censeo nomen civitatis et jus civitatis in eos imponenda: vocandi potius mihi videntur hostes humani generis, ut liceat cuivis civitati, jure gentium fretæ, eos reprimere. Nam ubicumque latitare videntur, qui nuper etiam in Canada deprehensi sunt.

Sed alia dixit Reginaldus, quæ diligentius sunt inspicienda, præcipue de Salafismo. Quæ doctrina, si recte eam interpretor, non solum ad religionem spectat sed ad omnem vitæ partem: quare Salafismus non solum doctrina vel religio est habendus, sed auctoritas politica et universalis. Discrimen enim hodie observatur inter auctoritatem, quæ subjectos in rebus publicis opprimit sed in aliis rebus eos secundum voluntatem suam vivere sinit (sic enim quivis generalissimo sive tyrannus de Africa vel America Septentrionali delectus se gerit), et auctoritatem universalem sive Totalstaat (quod nomen finxit Carolus Schmitt), quæ temptat animos civium in omnibus rebus ad suos fines ducere. Salafismus videtur velle universalem civitatem sive Totalstaat condere et in omnibus vitæ partibus auctoritatem suam exercere.

Secundum quam finitionem universalis civitatis sive auctoritatis etiam finienda sunt duo genera belli. Sunt enim, qui pro mercede et rapina vel potestate bellum gerant: et intra præscriptos fines bellum gerant, ne periculum belli lucrum sibi abripiat. Sic videmus Vladimirum Putin tyrannum Russorum Crimeam cepisse, nec bellum urgere in reliquam Ucrainam capiendam. Sunt autem alii, qui pro honore vel deo vel alia re indefinita bellum, quod sibi videatur justum, gerant sine fine. Sic nostrates bellum “in terrorem” gerunt, quod diutius quam ullum aliud bellum nunc geritur et fine ideo caret, quod male definitum erat. Tale bellum etiam gerunt fautores Salafismi: qui aut morientur aut vincent, neque ad finem scient utrum victi an victores fuerint.

At periculum imminet nobis, qui volumus universalem civitatem sive Totalstaat vitare et certos fines in regiminis auctoritatem imponere. Nam apud Gallos, ut Reginaldus antea scripsit, adhuc valet lex extraordinaria, sive status urgentium, qua libertas civium deminuitur ad salutem populi (ut dicitur) tuendam. Eadem ratione apud Americanos invaluit lex illa “PATRIOT” inscripta, qua magistratuum auctoritas est magnopere aucta et libertates civium deminutæ. Ut scripsit Carolus ille Schmitt, quem antea memoravi, talis exceptio legum etiam est fundamentum civitatis universalis.

Quomodo igitur possunt civitates liberæ, quæ certos fines in suorum magistratuum potestatem imponunt, bellum finitum gerere in hostes, qui universalem auctoritatem sibi vindicare volunt, et qui ubique latitant? Quomodo possumus cives nosmet tueri, ne ob Salafismi periculum nostras libertates perdamus?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *