Omnibus puerulis, qui primoribus quidem labiis sermonem Latinum umquam attigerunt, notissimum est illud “sub rosa,” quo monemur ne rem privatam atque arcanam divulgemus. Sed hujus locutionis etiam origo quodammodo arcana esse videtur.
Anno 1628º Ioannes Carolus Rosenbergius Argentinesis, Medicinæ et Philosophiæ Doctor, Reipbulicæ Wormatiensis Poliatrus in lucem edidit Rhodologiam (seu Philosophico-medicam generosæ Rosæ descriptionem, flosculis philosophicis, philologicis, philiatris, politicis, chymicis, etc. adornatam), cujus in partis primæ capite secundo reperimus de roseis arcanis hæc:
Verum Rosam Cupido Veneris filius, ut Poëtæ fabulantur, Harpocrati, silentii Deo, digito labia compescenti, donavit. Unde mos ille fluxisse videtur, ut in cenaculis Rosa lacunaribus supra mensarum vertices affigatur, ut quisque sit secreti tenax, nec facile divulget, quæ sub rosa, id est, silentii fide, dicta sunt. Qua de re elegantissimus Poëta sequentem in modum canit:
Est Rosa flos Veneris, cujus quo furta laterent,
Harpocrati matris dona dicavit Amor.
Inde Rosam mensis hospes suspendit amicis,
Convivæ ut sub ea dicta tacenda sciant.
Hæc hactenus in prima editione (1628), nec nobis ibi nomen “elegantissimi poëtæ” detulit Rosenbergius neque indicavit ubi versus essent quærendi; sed hunc locum Rosenbergius noster paulo amplificavit in secunda (1631):
Qui marmori insculpti versus innuere videntur, Rosam Veneri cum primis esse dicatam, id est, amorem vel amicam conversationem floridam semper requirere gratiam, qua dicta facta, sincera mente suscipiantur, intimo cordis scrinio condita reserventur, nec ulli scrutinio proditorie subiiciantur, exponantur: tam et roseam desiderare verecundiam, cujus intuitu ea tantum libeant, quæ liceant. Veneris autem seu furta, seu, ut alii lenius quidem legunt, facta seu facinora, uno verbo secretiora amoris peccatilla, ne propalentur, filium Cupidinem, Voluptatis professorem roseis, id est gratiosis Verecundiæ flosculis, silentio commendare. Morem hinc antiquum invaluisse, quo servandi in secretis silentii symbolum, Rosa, conclavium lacunaribus apud Aquilonares vel insculpitur vel appingitur, adscriptis quandoque sequentibus verbis Under der Rosen. Inde tritum Germanorum proverbium Ich rede es under der Rosen quod diversum tamen est ab illo Ciceroniano, “in rosis dicere” vel “loqui.” Sic enim illud potius exprimendum: “sub rosa dictum.” Equidem priscis illis temporibus frequentissimum rosarum usum in conviviis et amoribus fuisse, veteresque convivas ad symposiorum finem ante digressum sub rosa transacta sese velle omnia contestari solitos, legimus. Quem in sensum alii aliis usi sunt diverbiis: quale istud etiam, “odi memorem compotorem,” id est, convivam et combibonem, qui liberius dicta liberalius foras eliminat: item illud, “mensæ fines ne transgrediantur discursus.” Ceterum quod rosam Veneris donum statuunt, hancque rosis coronatam introducunt Poëtæ, eo ipso floridum ruborem seu roseam verecundiam amores pariter ac amicos decere, innuunt. Ut ita etiam “sub rosa” dictum idem sit, ac sub roseo verecundiæ sigillo, sub veniæ et honoris tessera prolatum, actum. Venerem, etiam licitam, etiam liberam, verecundia decet. Quadrant huc Theo. Joviani Pontani in primo Eridani versus.
Plectebat Cythera* comas* madidumque capillum
siccabat, Charites carmina lecta canunt.
Ad cantum Satyri properant, ad carmina Nymphæ,
carmina de tacitis sepibus hausta bibunt.
Hinc aliquis petulans ausus prodire Dionem
intuitus,* docta dum linit ora manu.
Erubuit pudibunda, roburque* per ora cucurrit,
occupat et teneras purpura grata genas.
Mox interque rosas interque roseta refugit;
delitet et molles spirat ab ore crocos.
Dum spirat funditque crocos, dum purpura fulget,
concipit afflatus Dædala terra Deæ.
Hinc et purpureum flores traxere colorem,
Quæque prius candor purpura facta rosa est.
Has legite, his teneræ crines ornate puellæ,
Pæstano niteat lucida rore coma.
Vere rosas, æstate rosas diffundite Divæ,
Spirent templa rosas, ipsæ et olete rosas.
Carmen a Rosenbergio relatum paulo discrepat ab aliis Pontani editionibus:
- Cythera] typographi mendum pro Cytherēa.
- comas] alias legitur comam.
- intuitus] alias legitur intuitur.
- roburque] alias legitur ruborque.
Quibus addendum est: in primo loco supra allato, ubi “ille mos” dicitur “fluxisse,” inserta in secunda editione esse hæc verba: “cum primis Septentrionalium”: suspicor Germanos in illis “Septentrionalibus” esse subaudiendos, ut etiam in “Aquilonaribus” postea positis. Mos igitur et dictum ipsum Neolatinum, quod est “sub rosa,” non Romanorum antiquitati revera adscribendum est sed consuetudinibus potius Germanorum. Sed unde Rosenbergius expiscatus sit fabulam de Amore (professore Voluptatis) et Venere et Harpocrati et Rosa, nec de quo lapide, si revera insculpti sunt, versus illi, quorum prima verba sunt “Est Rosa flos Veneris,” sumpserit, adhuc nescio. Nec pro certo habeo utrum Joannes Jovianus Pontanus dicendus sit “Theologus,” an altero quodam modo illud “Theo” (pro “Jo.?”) sit explicandum.
At si in nomine opereque illius J.C. Rosenbergii saporem quendam Christiani Rosencreutz deprehendis, non falleris: nam in vicesima pagina, postquam de Lutheri cruce, quæ tam rosa quam corde ornata erat, dictum est, insequitur locus hic:
Atque hoc sane sensu Rosæcrucianos nos Christianos esse omnino decet…
Sed nemo nisi cæcus non statim animadvertit positas in frontispicio duas columnas illas, Boaz et Jachin.
Ut crucem deponamus atque ad rosas revertamur, quattuor versus feruntur in Bavaria esse a monachis Benedictinis in codice quinti decimi sæculi scriptos:
Quidquid sub rosa fatur
repetitio nulla sequatur
Sint vera vel ficta
sileantur sub rosa picta.
(Videas Waltheri Proverbia sententiasque Latinitatis medii ævi sive Lateinische Sprichwörter und Sentenzen des Mittelalters in alphabetisher Anordnung, 1967).