De usu horti

De usu horti

Cum paulisper usum horti cujusdam habeam, non displicet herbas quasdam, ut coriandrum atque ocimum, colere ut recentissimis condimentis utar ad cenas comparandas. Ocimum, quod in horto colui, hodie miscui cum arachidibus attritis quo illevi carnem gallinaceam. Qui hortus bene custoditur,…

De Hesiodi monstris

Video per epistolas electronicas rogatum esse ubinam apud antiquos auctores Hesiodus diceretur de gryphis sive gryphibus (vocabulum enim γρύψ raro apud Romanos legitur) scripsisse. Cum nihil aliud habeam quod faciam, hic respondebo: auctorem hujus opinationis esse inter scholiasticos quærendum. Nam…

De tædio

De tædio

Diu tacui, qui nihil boni nec novi referendum haberem. Hodie quoque nihil boni accidit, sed facere non possum quin animadvertam res nuper aliquatenus pejores fieri videri. Dum ego rædam tute ac sine periculo per viam principalem moderor, custos quidam publicus,…

Decem Leges Discipulorum

Qui natus es fessus ideo vives ut quiescas. Diliges lectum tuum tamquam te ipsum. Quiesces interdiu, ut noctu dormias. Noli laborare. Labor enim est mors. Si quem videris quiescentem, eum adjuvabis. Laborabis minus quam poteris, et quodcumque poteris alteri delegabis….