Diu nihil scripsi; diu multa habui scribenda sed parum temporis scribendo. Vita enim archipiratæ est negotiosissima, nec scelestis suppeditatur quies. Intra horam ascendendum erit in aeroplanum, ut aliud iter faciam. Sæpius in aeroportis mihi videor quam domi versari: nunc huc, nunc illuc salio, semper focali indutus tamquam vir adultus.
Nonnihil etiam videor mihi didicisse de optima ratione volandi. Primum, oportet fere nihil in aeroplano ferre. Unum sacculum licet portare, in quo ordinatrum vel libri conduntur: omnia alia in riscos sunt condenda, aeroplani alveo destinatos.
Deinde, cerevisia est ante iter bibenda, et vischium in ipso aeroplano, quo facilias dormias. Et dormiendum est. Noli sperare ullum opus in itinere absolutum iri: sed ut dormias et bene dormias. Melius noctu proficisci et mane advenire—et per noctem somniare juxta fenestram.
Postremum, oportet scire quando sit volandum. Nam primæ hebdomades mensis Decembris, poteris quolibet ire—etiam in Europam volare—pretio fere nullo, et, quod est optimum, aeroplanum pæne inane erit, quo facilius possis corpus extendere et trans tres quattuorve sellas jacens dormire.
Optima societas aeraria est Lufthansa: cujus ministri semper cupiunt tibi plus dare vini temetive (etiam coniaci seu potionis Condatinæ!).