De Biosphæra Altera

Stephanus Bannon

Stephanus Bannon notior his diebus est propter consilia, quæ Donaldo Triumphanti dederat (antequam non sine ignominia est dimissus) similiaque quæ hodie venditare conatur dexterioribus Europæorum factionibus, quæ quidem velint suis populis pro tota Europa favere, vel notus etiam est propter magnam vim temeti quam haurire solet (nam primo aspectu apparet Stephanum plus bibere quam pisces): sed ille olim, quod mirum videtur, præfectus erat novo orbi terrarum, quæ Bιόσφαιρα βʹ seu Βiosphæra Altera appellabatur.

Biosphæra2

Nam sub vitro conditus erat parvus mundus seu microcosmus, ubi grex hominum naturæ rerum doctorum una cum natura et secundum ejus leges optimasque, quæ ferebantur, hominum doctrinas viveret, neque in bullam illam magno a mundo vitreis mœniis disjunctam ingrederentur cibi auræve: sed homines, arbores, pisces, herbæ, animalia, omnia omnino sejuncta a rebus exteris quasi in altera tellure viverent ac florerent—si possent.

Biosphæra 2

Neque, ut eventus docuerunt, potuerunt: nam primum experimentum, quod ab anno millesimo noningentesimo nonagesimo primo ad annum nonagesimum tertium durabat, in multas difficultates incidit. Homines enim in bulla inclusi numquam potuerunt satis cibi sibi parare, et quinta pars ciborum non in biosphæra culta est sed de mundo latiore importata. Grex porro doctorum in factiones duas est divisus, et qui amicissimi fuerant facti sunt inimici; suspicio orta est, et nonnulli putabantur cibos illegitimos trans bullae fines importasse. Nonnulli etiam cœperunt semina comesse, quæ potius serenda fuerunt. Aliquis primum digito læsa e bulla deducta est, deinde in manus medicorum delata, postremum in biosphæram reducta—una cum cibis illegitimis. Numerus formicarum blattarumque præter modum atque omnium expectationem crescebat. Quod pessimum fuit, biosphæra non potuit satis oxygenii in aere retinere ut homines pergerent ibi vivere, quare oxygenium erat in bullam injiciendum: nam biosphæra non potuit sine auxilio tres annos vitam sustinere.

extremi

Vix credendum videtur hominem in partes dextras tam pronum præpositum esse rei tam sinistræ: sed sæculo vicesimo exeunte res aliter sese habuerunt quam hodie. Totum propositum, quod Biosphæra appellabatur, ab Eduardo Bass, homine propter petroleum inter ditissimos numerando, est inventum atque excogitatum, quare nonnulli dicunt Biosphæram semper fuisse ludicrum viri locupletissimi. Ille fuit qui anno nonagesimo quarto, cum novus grex in bullam esset immissus, propter rixas et dissensiones inter præfectos Biosphæræ (extra bullam positos) ortas, Stephanum Bannonem argentarium conduxit qui expensa refrenaret et regimen Biosphæræ Alterius reformaret. Duo eorum, qui antea in Biosphæra ante annum nonagesimum quartum inclusi erant et postea proposito præfecti erant donec propter pecuniam perditam dimissi sunt, conati sunt in bullam vi intrare et nonnulla fenestra vitrea fregerunt. Parentes unius, videlicet Abigailis Alling, tunc retulerunt filiam in potestatem hominum extremas doctrinas de cælo prædicantium venisse, ut essent omnes primi gregis qui dimissi essent. Ideo videtur Stephanus Bannon inductus esse, qui sanitatem insanientibus rebus restitueret.

Biosphæra 2b

Anno bis millesimo undecimo studiorum Universitas Arizonæ Biospheram Alteram emit, et licet hodie eam bullam, nunc auris patefactam, visere.

Leave a Reply

Your email address will not be published.