Inter imprudentes homines, qui magna detrimenta tam sibi quam in alios homines intulerunt, præcipue numerandus est Dr. Thomas Midgleius minor (1889–1944). Non indoctus fuit; immo etiam ornatus est doctoralibus honoribus academicis. Neque ingenio caruit, qui multa nova invenit atque in usum ac mercaturam induxit. Sed prudentia aliud est, cujus nomen antiqui dixerunt idem velle atque id providentiæ, qua homo potest futura bona consequi et mala vitare. Doctus igitur ingeniosusque fuit Midgleius, sed imprudens.
Anno 1921º Midgleius artifex mechanicus primus cognovit motoria raedarum lenius atque æquius volvi si petroleo additur plumbum. Post duos annos, necesse Midgleio visum est in Floridam se conferre ubi puriorem aerem hauriret: nam plumbum, quod hominibus est venenum lentum sed mortiferum, corpus ejus jam corripuerat. Decem alii mortui sunt, alii nonnulli graviter ægrotabant, et omnibus artificibus, qui cum Midgleio muneribus mechanicis fungebantur, cœpit periculum plumbi, quod petroleo additum erat itaque in aerem post vehicula dispergebatur, innotescere. Sed in hoc novo genere petrolei videbatur latere magnum lucrum, itaque Midgleio existimavit bonum fore demonstrare quam innoxium esset: qui coram diurnariis suas manus petroleo plumbeo lavit et vaporem de ampulla petrolei plena naribus diu hausit, affirmans se posse sine damno idem cotidie agere. Postea oportuit eum iterum ad aerem puriorem confugere, cum indicia veneni iterum corpus exhiberet. Quinquaginta annos propter Midgleium vehicula Americana petroleum plumbo roboratum combusserunt et aerem illo veneno inquinaverunt, quod magnum detrimentum in salutem reipublicæ intulit.
Non longe postea, cum ars refrigeratoria innotescebat et novi latices refrigeratorii exquirebantur, Midgleius primus fluorum hydrocarbonio adjunxit et primum chlorofluorocarbonium confecit, cui nomen dedit “Freon” propter ejus vim frigerandi. Quod etiam cœpit ozonum, quo vis solaris moderatur, erodere atque totam tellurem et omnia quæ in mundo nostro versantur summum in periculum ac discrimen vocare, quare anno 1989º per omnes gentes interdictum est, ne quis chlorofluorocarbonio utatur (quamquam Sinenses illud præceptum hodie violant).
Idem Midgleius et cælum plumbo inquinavit et ozoni præsidium comminuit. Nec fertur esse alter ullus, qui cælum nostrum pejus læsit. At periculis multos annos tectis latentibusque, Midgleius identidem honoribus ornatus est, donec anno 1940º in poliomyelitidem incidit, quo misere est debilitatus. Sed ingeniosus ille artifex mechanicus trochleis funibusque suspensis tollenonem invenit, quo semet ipsum, quamvis debilitatus, e lecto erigeret. Anno 1944º in iisdem funibus tollenonis, quem ipse invenerat, tamquam in laqueis, implicatus diem obiit.