Pauci cives inermes et consilio carentes hodie Capitolium ceperunt.

Irati

Hi sunt veri opifices: non ludimagistri professoresque, qui ubera publici fisci sugunt dum fingunt se opifices esse et causam opificum promovere, sed homines qui aut panem cottidianum suo sudore et sua industria merent aut esuriunt. Hos sæculo vicesimo monuit Ross Perot in periculum venturos, cum fœderibus inter gentes ictis videbantur munera quæstuosa in alias terras exportari. Guilielmo Clinton praeside munera venditabantur Sinensibus. Georgio Bush praeside libertas legibus erepta est dum bella injusta atque inhonesta atque inutilia movebantur in terras remotissimas, ubi sanguis aurumque sine causa perdebantur. Postea Obama præside novis legibus coacti sunt etiam homines qui bona valetudine fruebantur pecuniam erogare privatis societatibus quæ invicem pretium salutis tuendæ medicis solverent—et quæ tantam pecuniam poposcebant ut cives vix possent pecuniam suis familiis conservare ut patrimonia augerent. Immo ex ultimis annis sæculi vicesimi opifices identidem comprimebantur atque eorum munera—non merces—sunt alienis gentibus exportata, adeo ut tota respublica divideretur in duos tantum ordines: id est, in pauperes atque in ditissimos. Ubi olim potuerunt homines sperare se suosque erecturos atque ad altiora ascenscuros, nuper spes fere videbatur omnino tolli, præcipue cum nemo senatorum magistratuumque querellas opificum exaudire videretur… donec Donaldus Trump promisit, si ipse electus esset, se facturum ut quæ a prioribus præsidibus, præcipue munera quæstuosa, surrepta essent, ipsa civibus restituerentur. Ea de causa præcipue opifices — carbonarii, rædarii, fabri, electromechanici — ei favebant, ditissimis (et academicis et diurnariis) adversantibus. Donaldus ille numquam potuit præses fieri, nisi viginti jam annos coercebatur et cohibebatur et opprimebatur media illa pars civium, inter quam opifices numerantur: nam opificum ira, quæ post Clinton et Bush et Obamam ardebat, victoriam tulit Donaldo, qui magis symptoma seu signum erat morbi jam ingravati atque inveterati, quo maceratus est ordo opificum.

Deinde venit novus morbus, scilicet virus coronarium, ac magistratus civitatum cœperunt omnia claudere… præter maximas tabernas societatesque negotiatorias quæ potuerunt magistratuum clementiam conducere. Clausæ tamen sunt omnia minora, et denuo opprimitur media pars civium, adeo ut multi jam decoxerint. Magna igitur, immo summa ira conflata est in senatores et magistratus (et in diurnarios qui ubiqucumque clamitant morbum esse timendum, itaque commercium—nisi magnis societatibus—esse tollendum). Cujus iræ tantum pars hodie erupuit in senatum: et turba sedata regressi sunt senatores in curiam, ubi cœperunt hac nocte contionari et semet ipsos laudare. Multa cæca et stulta dicta sunt de populari forma reipublicæ tuenda, de præcellentia senatorum et reipublicæ ipsius—neque unum verbum quo auditor quilibet adduceretur ut putaret eos senatores intellegere quatenus vel quantopere vel quamobrem irascerentur cives. Immo senatores etiam videntur putare Donaldum Trump fuisse causam tumultus: causæ vero quærendæ sunt in civibus viginti annos repressis, in bellis sempiternis, in pecunia foris eroganda cum paupertas domi crescat, in libertate surrepta, in ordine senatorio qui nescit quanto odio se haberi a civibus, quorum jamdudum oblitus erat. Quibus de causis pro certo habeo civium iram neque hodie nec cras sedatum iri.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *