De novo genere televisionis

De novo genere televisionis

Instrumento televisifico multos jam annos careo, quod nec cupio: immo tranquillitate fruor sine strepitu cistæ loquentis, sine mendaciis diurnariorum, sine paradoxis quæ editores spectaculorum cupiunt spectatores existimare approbanda. Neque a televisione longe jam abesse videtur rete universale, quod hodie non jam est, ut fuit, in manibus multorum sed in possessione paucorum, scilicet Marci Zuckerberg et Jacobi Dorsey et aliorum ejus farinae, qui malunt pro choro dissonantium vocum, qui olim libere loquebantur, novum genus televisionis supponere: nam retia socialia, quæ dicuntur, dominio paucorum subjecta, censoribus grassantibus et libertate loquendi surrepta, parum differunt ab instrumentis televisificis, ut quæ facultatem accipiendi spectatoribus dent nec respondendi colloquentibus. Certe licet de nugis colloqui: de arte culinaria, de imaginibus, de rebus puerilibus; licet etiam in rebus majoribus easdem partes, quibus domini favent, laudare; sed, ut olim homines negabant proximam eversionem rerum per televisionem spectatum iri, sic etiam hodie apparet fieri non posse, ut in Instagrammate imagines ostendamus principum electronicorum et regum retialium de lanternis viariis suspensorum.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *