Hodie nullam potionem falso saccharo (neque etiam vero saccharo) conditam bibi. Quod difficile fuit, praecipue bene mane.
Medici solent homines, quos suspicantur vino temetoque deditos esse, quattuor rogare hæc:
- Primum, an ipse umquam voluerit copiam, quam bibere soleret, ita deminuere, ut minus biberet?
- Postea, an alii homines se molestos præbuerint, eum incusando bibendi?
- Deinde, an ipse umquam se culpet propter bibendum?
- Postremum, an primo mane putet necesse sibi aliquid bibere, ut nervos confirmet?
Qui his affirmativum responsum bis reddit, is habetur vino esse nimis consuetus.
Quæ memet ipsum rogavit de potionibus spumantibus: nam primo mane non aquam sed colam diæeteticam solebam sumere, tamquam aqua salubriorem. Cœperat jam pænitere me, quod semper mihi videbar illas potiones bibere, et vim hauriendam jamdudum volui deminuere. Itaque secundum illud probationis periculum, quod medici solent in vinosos potatores bibonesque adhibere, colæ sum addictus.
Sed diem primum degi sine cola diætetica. Nondum tremores patior, nec delirans vidi phantasmata. Fortasse vivam.