Frutex loquitur

Frutex olim præses, qui bellum in Chaldæos sine justa causa gessit, nuper in Vladimirum Putin, ut qui similiter bellum in Ruthenos Albos gereret, inveni conatus est. Sed, cum hæc bella inter se tam similia animo Fruticis viderentur, ille invectus est in unum, qui “bellum omnino injustum et sævum movit in Chaldæos.” Id est, aperte de semet ipso est locutus.

Homo politicus aliquid veri fatetur.

Leave a Reply

Your email address will not be published.