De æqualitate et æquitate

Marcus: Ecce, Quinte, quid de hac imagine censes? Insunt tres pueri proceritate varii qui cupiunt ludum spectare, sed sæpes e ligno facta eos impedit ne breviores duo spectaculo fruantur. Arcas tamen habent, quarum auxilio breviores possunt se ad summam sæpem erigere ut ludum spectent. In altera imaginis parte hæc auxilia æqualiter distribuuntur, ut suam quisque arcam habeat, sed minimus puer nihil videat; in altera tamen auxilia secundum necessitatem distribuuntur, ut minimus duabus arcis, medius una, maximus nulla sustineatur, quo facto omnes spectaculo oblectantur. Hæc ratio distributionis æquitas dicitur. Quid censes, Quinte? Nonne æquitas æqualitati anteponenda?

Quintus: Utrum desiisti uxorem tuam verberare, annon?

Marcus: Quid rogas? Id enim videtur insulsum.

Quintus: Immo salsum et scholasticum. Rogo an nota tibi sit fallacia plurium interrogationum.

Marcus: Simplex est, quod rogo: sunt in imagine duæ partes, æqualitas et æquitas, et eligendum est inter illas partes. An fallor?

Quintus: Maxime falleris, si tertium excludis.

Marcus: Quid? Sunt tantum duæ partes hujus imaginis.

Quintus: Tu mihi videris tantum tres pueros et tres arcas et sæpem in imagine videre, sed alii homines in remotiore imaginis parte depicti sunt: videlicet spectatores in anabathro sedentes qui sine arcis et sine obstaculo voluptate spectaculi fruuntur. Cur igitur pueri isti non in anabathro cum aliis sedent?

Marcus: Sine dubio spectatores illi tesseras emerunt, ut sibi liceret in anabathro sedere. Fortasse hi tres pueri pecunia carent nec possunt tesseras emere.

Quintus: Itaque volunt id, quod plerisque pro pretio offertur, sine pretio sibi capere. Nonne hoc species quædam est injustitiæ?

Marcus: Fortasse aliquid dicis. Nunc me rogo cur desit imago, quæ inter duo unum eligere poscere videatur, tertium illud, id est pretio soluto in anabathro sedere: nam justissimus modus spectandi, quem plerique sibi elegerunt, non datur juxta æqualitatem et æquitatem.

Quintus: Unde etiam ego rogavi, an desivisses uxorem verberare. Nam illa fallacia dilemma offert, unde nihil refert utrum affirmes an neges: nam utraque dilemmatis via ad paradoxum sive turpe responsum ducit. Sic etiam in imagine tua nihil refert, utrum æquitatem an æqualitatem elegeris: utroque enim modo comprobabis injustitiam, qua id quod plerisque prohibeatur, his tribus detur. Et, quod majus est, tibi videberis justiorem modum inter duo modos injustos eligisse: vis enim et potentia hujus fallaciæ est, ut bono et justo responso excluso is qui respondet nihilominus putat se justum in meliore eligendo. Alterum tamen rogare gestio: unde ceperunt pueri arcas?

Marcus: Fortasse e foro, ubi holera venduntur.

Quintus: Deinde sub hac distributione auxiliorum etiam latet furtus. Pueri enim nec fecerunt nec emerunt nec lege possident auxilia, quæ inter se distribuunt: itaque utramque rationem distribuendi injustitiam celat.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *