De cordolio

Tristissimus modo didici καρδιαλγίαν Græcorum ita fieri, cum e stomacho efferantur acida quæ dolorem praecordiis afferant; cordolium vero Romanorum, quod nomen apud Plautum et Apuleium legimus, cum in corde expotemus aliquid quod verum fieri non posse videatur.

De fasitidio et taedio

Pausam brevem facio a laboribus aliis, videlicet a libro quodam componendo et ab horto semper evellendo, ne silva potius quam hortus esse videatur. Sed cum rete universale lustrarem, nihil inveni Latine scriptum quod me arrideret: immo illa facundia, quæ olim…

De æqualitate et æquitate

Marcus: Ecce, Quinte, quid de hac imagine censes? Insunt tres pueri proceritate varii qui cupiunt ludum spectare, sed sæpes e ligno facta eos impedit ne breviores duo spectaculo fruantur. Arcas tamen habent, quarum auxilio breviores possunt se ad summam sæpem…