Pausam brevem facio a laboribus aliis, videlicet a libro quodam componendo et ab horto semper evellendo, ne silva potius quam hortus esse videatur. Sed cum rete universale lustrarem, nihil inveni Latine scriptum quod me arrideret: immo illa facundia, quæ olim per rete divulgabatur atque inter amicos partiebatur, omnino sublata est; in cujus locum reperio paucos, qui spe lucri adducti acroamata et spectacula cinematographica edunt, et alii pauci qui verba faciant neque habent quod dicant.
Alium, qui nunc videtur de studiorum universitate artificialis intelligentiae (quam ego malo “electronicam fraudem” appellar) condenda insanire, coepi consulto negligere; liceat ejus vox in deserto clamitare! Alios, quarum paginæ interretiales nondum peti possunt, ex indice legendorum sustuli. LiveJournal a nullis extra Russiam legi posse fertur.
Gaudeo, quod feminæ quæ In Foro Romano edunt (inter pauca acroamata numerandum quæ jucunditatem præbent), mense Februario dixerunt se aliquid edituras; sed nunc mensis Augustus imminet. Etiam Alexius Cosanus spectacula cinematographica de vita sua cottidiana nonnumquam edit.
Alias autem nusquam invenio homines qui de rebus, quæ sibi cujusdam momenti sint, disserunt. Immo plerique aut libros viva voce legunt aut de rudimentis sermonis Latini balbutiant. Nec meliores sunt senes Gregis Latine Loquentium, qui desipiunt et de electronica fraude allucinantur.
Unum vidi quod studium aliquatenus movit: videlicet id quod Andreas illius acroamatis “Latinitas animi causa” inscripti dixit de locutione, quæ est “aliquid alicui aliquem motum animi movet.” Quam formulam agnosco et laudo, et facile possum e bonis auctoribus (vel etiam e malis) multa eius exempla referre, id quod etiam Andreas videtur testari illis verbis, quae sunt, “haec omnia…in antiquis auctoribus reperta sunt.” Sed illa sententia, quamvis de plerisque animi motibus vera fatenda sit, falsa tamen est, si de titulo totius oratiunculae intellegitur: nam nemo antiquus dixit “hoc fastidium mihi movet.” Ea de causa vehementer gestio, ut omnes qui asseverent aliquid apud antiquos legi, ipsa exempla ex antiquis lata proferant: nam pro certo scio, etiamsi multi dixerunt rem risum sibi movere vel misericoridam sibi commovere, neminem tamen inter antiquos numerandum dixisse aliquid fastidium sibi movere. Et in hac distinctione, inest aliquid scitu dignum.
Aliquid igitur misericoridam nobis movere, alteram rem risum vel bilem nobis movere, non nego: sed taedium, fastidium (quid enim aliud est fastidium, quam nomen e “fastu” et “taedio” compositum”) maerorem, tristitiam nego nobis posse moveri (nisi quod semel apud Tacitum in tertio decimo *Annalium* legitur “Pallas tristi adrogantia, modum liberti egressus, taedium sui moverat”). Nam in his rebus, quae sunt taedium et fastidium et maeror et tristitia, nego animum moveri sed potius motu carere: inest enim in his rebus, ut taedio et fastidio, quædam inertia atque torpedo. Quo facilius hanc rem intelligamus, memoremus fastidium saepe cum satietate conjungi, quae conjunctio ipsa sensibus motis opponitur. Nam apud Ciceronem in De Oratore legitur, “Ea, quæ maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienamur” (3.98); deinde paulo postea, “Quis potione uti aut cibo dulci diutius potest? cum utroque in genere ea, quae leviter sensum voluptate moveant, facillime fugiant satietatem. Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est” (3.99).
Movetur enim animus quodam impetu, ut animus metu movetur aut spe aut amore. Solebant autem antiqui dicere aliquid homini taedium ferre vel afferre potius quam movere. Itaque laudo Andream, quod de animo movendo loquebatur, sed laudandus non videtur titulus illius spectaculi, videlicet “Quīnque Rēs Quae Mihi Fastidium Movent”: nam studium et misericordia et multa alia moventur; non vero fastidium.