De cancro

Responsum hic apponam feminæ Singapurensi de signis cælestibus scribenti, quippe quod longius sit, quam ut apud illam facile scribi posse videatur. Qui de arte mathematica, ut apud antiquos dicebatur illud parum rationi consentaneum (ut nobis quidem sæculo doctiore viventibus videtur)…

De vocibus raris

Nuper femina Singapurensis questa est de nominibus raris et novis apud Petronium sæpe repertis; suspicor eam de nominibus loqui ciborum. Scio mihi quidem sæpe molestum esse nova atque inusitata (et sæpe mihi inutilia) verba cibaria et coquinaria discere. Non enim…