Paucis hodie videtur linguam confictam, ut sit omnibus gentibus communis, discere quæ dicitur Esperantica, quod nomen eo ipso sermone fertur “Sperantis” significare. Immo ludibrio sæpe habetur illa lingua apud Americanos, imprimis propter spectaculum cinematographicum anno 1966º in lucem editum, quippe…
Author: Nemo Oudeis
De mysteriis munditiarum
Inter dialogos didascalicos, quos Caspar von Barth in sermonem Latinum verterat, locutionem hodie offendi mihi ignotam. Nam in illo colloquio femina innocentissima, quae vim violentiam vehementiam militis, immo quo rectius dicam latronis, fugeret, coacta est et conclavia et arcam suam…
De Blatta Exterminato
Josephus Blatta rex ludificator non solum satellites permultos, qui fraudes pro rege egerant, nuper perdidit, sed etiam solio suo depulsus munere se abdicat. Quod nuntiatum est paulo post patefactum erat quaestores pervestigatoresque tam Americanos quam Helvetios inquirere in Hieronymum Valcke,…
Postscripta varia
Nuntiatum est a diurnariis id quod multi iam suspicati erant: videlicet Ioannem Dionysium Hastert conatum esse pecuniam apud domus argentarias conditam clam in numeratum permutare ut silentium emeret cuiusdam viri, quem puerum Dionysius Hastert ludimagister in stuprum appellavisset. Iam coeperunt…
De Dionysio Hastert hodie comprehenso
Ioannes Dionysius Hastert, olim princeps curiae popularis, nunc reus pecuniae celatae Propter indicia ab Reipublicae agentibus in rebus, qui litteris compendiariis FBI vocitantur, comparata, accusatores publici hodie iusserunt Ioannem Dionysium Hastert, olim principem minoris sive popularis curiae in senatu Americano…