Pauci cives inermes et consilio carentes hodie Capitolium ceperunt. Hi sunt veri opifices: non ludimagistri professoresque, qui ubera publici fisci sugunt dum fingunt se opifices esse et causam opificum promovere, sed homines qui aut panem cottidianum suo sudore et sua…

De novo genere televisionis

De novo genere televisionis

Instrumento televisifico multos jam annos careo, quod nec cupio: immo tranquillitate fruor sine strepitu cistæ loquentis, sine mendaciis diurnariorum, sine paradoxis quæ editores spectaculorum cupiunt spectatores existimare approbanda. Neque a televisione longe jam abesse videtur rete universale, quod hodie non jam…

Uncategorized

Primus dies

Hodie nullam potionem falso saccharo (neque etiam vero saccharo) conditam bibi. Quod difficile fuit, praecipue bene mane. Medici solent homines, quos suspicantur vino temetoque deditos esse, quattuor rogare hæc: Primum, an ipse umquam voluerit copiam, quam bibere soleret, ita deminuere,…

Imminet annus novus

Imminet annus novus, sed videor mihi nova vita jam frui. Solum enim verti, novum ordinatrum emi, multa in vita mea mutavi. Novo anno ineunte solent homines stulti, ut sum, vota suscipere ac sibi promittere se a vitiis abstenturos virtutesque sectaturos….

Jocus Floridanus

Femina quædam Floridensis et magis vestimentorum ornatui quam saluti aut rationi dedita, quæ litorales partes meridionales voluptatis locos visendi causa lustrabat, aliam Miamiæ vidit calceis e crocodili corio factis indutam et invidia est statim correpta. Itaque se cito contulit ad…