De venatrice Britannorum

Dulciter sīcāria pervagāris montium sīlvās nivibus sepultās ad solum rēpēns pedibus citātīs mōre lătrōnis cum velīs virgō pătriam tuērī ā Britannōrum impiā inīquitāte: quod puellæ omnēs voluntāte bonæ fortiter optant. Nōn sed omnēs Ārsacidæ puellæ sæpe vēnantur fidibus canentēs: nam…

Palude profectus versor nunc in conventu academico, ubi parum temporis invenio ad res scribendas, nisi quod acroasin assidue recenseo quam cras habebeo: sollicitudo enim semper omnia discipulis vincit.

Nonnulla de Pasquillo

Romae adhuc inveniri potest statua manca et deformis, cui nomen Italicum Pasquino, Latinum Pasquillum est impositum, et cui permulta carmina Italica et Latina per annos sunt apposita. Sed sexto decimo saeculo haec carmina, quae singulis annis in lucem a typographis…

Puella numquam a scopo aberrans

Mille sī distat gradibus remōtus, ferreus mīles teneræ puellæ, quæ bene armātast, ratiōne nullā est metuendus cum dioptēr sit novus experītīs apparātus nunc, ope cūius ōmnēs virginēs possint fierī Minervæ armipotentēs. At quid artis est? Ubi prisca virtūs Annulæ Oakley,…