Plerumque Ferdinandus Cortesius voluit opes divitiasque Mexicanorum describere, quo maius imperium a se repertum (et variis modis captum) videretur. Aliquando tamen non potuit quin de pauperitate loqueretur, et hi loci quoque studium movere possunt. De Tascaltecal civitate Nullo enim umquam…
Author: Nemo Oudeis
Petrus Martyrus de Americanis
Inter historias de novo orbe terrarum scriptas novam rem inveni mihi inauditam: Ad aliam dehinc tendunt e vicinis insulis, quae sunt ibi frequentiores, quam in nostro Ionio Symplegades, quarum congeriem Archipelagus vulgus appellat: hostiliter suscipiuntur, quotquot e navibus descendunt, perempti…
Epitaphium Iohannis Pontii Legionensis
Apud Cardenam legitur epitaphium Iohannis Pontii Legionensis, qui fontem perpetuae iuventutis quaerens et Floridam terram primus invenit et, toxicatis aboriginum sagittis vulneratus, insuperabilem cruciatum, cuius solum solacium erat mors: qua tandem exitum doloris invenit Cubae, a Floridensium litoribus fugatus, incerto…
De foedere Romano, anno 1957º icto
Brevem fabulam de primo foedere Europaeo, quam ab europa.eu sumpsi: Deinde necesse erat nobismet ipsis documenta ultima componere. Quod ut absolveremus, studiorum universitas Romana discipulos quosdam nobis misit qui hoc facerent pro nummis quae tunc “libellae” sive “lire” vuglo vocitabantur,…
De Exoletis et Senibus Anibusque Britannis
Iam Dani videntur praemium tulisse in huius anni certamine Eurovisifico, sed non displicet alias gentes paululo considerare. Britanni certe hoc anno, sicut fere semper annis praeteritis, superabuntur: nam ea gens insularis vix videtur Europaeorum mores intellegere, nec posse ad certamen…